라틴어 문장 검색

cum enim in tecto tegulae fuerint fractae aut a ventis deiectae, qua possint ex imbribus aquae perpluere, non patietur lorica testacea laedi laterem, sed proiectura coronarum reiciet extra perpendiculum stillas et ea ratione servaverit integras parietum latericiorum structuras.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장83)
quare maxime ex veteribus tegulis tecta structi parietes firmitatem poterunt habere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장87)
In simis, quae supra coronam in lateribus sunt aedium, capita leonina sunt scalpenda, disposita , uti contra columnas singulas primum sint designata, cetera aequali modo disposita, uti singula singulis mediis tegulis respondeant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장67)
haec autem, quae erunt contra columnas, perterebrata sint ad canalem, qui excipit e tegulis aquam caelestem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장68)
mediana autem sint solida, uti, quae cadit vis aquae per tegulas in canalem, ne deiciatur per intercolumnia neque transeuntes perfundat, sed quae sunt contra columnas, videantur emittere vomentia ructus aquarum ex ore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장69)
post sepulturam eius, quibus ea virgo viva pupulis delectabatur, nutrix collecta et composita in calatho pertulit ad monumentum et in summo conlocavit et, uti ea permanerent diutius subdiu, tegula texit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장23)
interim pondere pressa radix acanthi media folia et cauliculos circum vernum tempus profudit, cuius cauliculi secundum calathi latera crescentes et ab angulis tegulae ponderis necessitate expressi flexuras in extremas partes volutarum facere sunt coacti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장25)
deinde insuper sub tegulas asseres ita prominentes, uti parietes proiecturis eorum tegantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장8)
Ostiorum autem et eorum antepagmentorum in aedibus hae sunt rationes, uti primum constituatur, quot genera sint [futurae]. genera sunt enim thyromaton haec:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장1)
Horum symmetriae conspiciuntur his rationibus, uti corona summa, quae supra antepagmentum superius inponitur, aeque librata sit capitulis summis columnarum, quae in pronao fuerint.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장3)
et in summo contrahatur, si erit lumen ab imo ad sedecim pedes, antepagmenti III parte;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장6)
XVI pedum ad XXV, superior pars luminis contrahatur antepagmenti parte IIII;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장7)
si ab pedibus XXV ad XXX, summa pars contrahatur antepagmenti parte VIII.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장8)
Ipsa autem antepagmenta contrahantur in summo suae crassitudinis XIIII parte.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장10)
supercilii crassitudo, quanta antepagmentorum in summa parte erit crassitudo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION