라틴어 문장 검색

sin autem hoc ita videbitur, non est alienum in angustis locis et in concluso spatio graciliores columnarum symmetrias in opere constituere, cum habeamus adiutricem striarum temperaturam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장12)
mediumque lumen in hemisphaerio relinquatur, ex eoque clipeum aeneum catenis pendeat, per cuius reductiones et demissiones perficietur sudationis temperatura.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장27)
quaeque proxime currendo deflagrat, eripit exurendo temperaturam umoris;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장10)
ita videtur mundi conceptio tota propter inclinationem consonantissime per solis temperaturam ad harmoniam esse composita.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장21)
cum ergo constituta symmetriarum ratio fuerit et commensus ratiocinationibus explicati, tum etiam acuminis est proprium providere ad naturam loci aut usum aut speciem adiectionibus temperaturas efficere, cum de symmetria sit detractum aut adiectum, uti id videatur recte esse formatum in aspectuque nihil desideretur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 2장2)
cum enim solidus exit, contignationibus arescentibus aut pandatione sidentibus, permanens structurae soliditate dextra ac sinistra secundum se facit in pavimentis necessario rimas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장5)
ita cum fundatior erit ex harenato directura, eo firmior erit ad vetustatem soliditas tectorii.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장21)
ita cum tribus coriis harenae et item marmoris solidati parietes fuerint, neque rimas, neque aliud vitium in se recipere poterunt, sed et liaculorum subactionibus fundata soliditate marmorisque candore firmo levigata, coloribus cum politionibus inductis nitidos expriment splendores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장25)
Colores vero alii sunt, qui per se certis locis procreantur et inde fodiuntur, nonnulli ex aliis rebus tractationibus aut mixtionum temperaturis compositi perficiuntur, uti praestent eandem in operibus utilitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 6장4)
Revertar nunc ad minii temperaturam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 9장1)
Ingrediar nunc ad ea, quae ex aliis generibus tractationum temperaturis commutata recipiunt colorum proprietates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 10장1)
et primum exponam de atramento, cuius usus in operibus magnas habet necessitates, ut sint notae, quemadmodum praeparentur certis rationibus artificiorum, ad id temperaturae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 10장2)
caloris vero si non fuerit in corpore iusta comparatio, non erit spiritus animalis neque erectio firma, cibique vires non poterunt habere coctionis temperaturam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 머리말6)

SEARCH

MENU NAVIGATION