라틴어 문장 검색

unde nec historicos nec commentatores varia dicentes imperitiae condemnare debemus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6788)
quamquam plerique 'Actaeo Aracyntho' Atheniensi accipiant, non quod Aracynthus apud Athenas est, sed ut ostendatur rustici imperitia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 245)
translatio a lana, quae deducitur in tenuitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 52)
caeca relaxat spiramenta breves cavernas, per quas sudor emanat, quae tenuitate sui non possunt videri:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 891)
invalidas palmas in umbrae tenuitatem redactas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4971)
"Non boni viri est, Marce frater, hominem domi forisque lateri tuo inhaerentem sic in hac inperitiae vulgaris caecitate deserere, ut tam luculento die in lapides eum patiaris inpingere, effigiatos sane et unctos et coronatos, cum scias huius erroris non minorem ad te quam ad ipsum infamiam redundare."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 1:2)
"ita confessae inperitiae summa prudentia est."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 13장 1:6)
"Et quamquam inperitia dei sufficiat ad poenam, ita ut notitia prosit ad veniam, tamen si vobiscum Christiani comparemur, quamvis in nonnullis disciplina nostra minor est, multo tamen vobis meliores deprchendemur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 35장 1:9)
habet enim certos sui studiosos, qui non tam habitus corporis opimos quam gracilitates consectentur, quos, valetudo modo bona sit, tenuitas ipsa delectat - quamquam in Lysia sunt saepe etiam lacerti, sic uti fieri nihil possit valentius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장1)
quae quidem adhuc peregrinari Romae videbatur nec offerre sese nostris sermonibus, et ista maxime propter limatam quandam et rerum et verborum tenuitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 52:3)
itaque et mari continuatus et iunctus est et natura fertur ad caelum, cuius tenuitate et calore temperatus vitalem et salutarem spiritum praebet animantibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 117:2)
Danda etiam opera est, ne, quod apud maiores nostros saepe fiebat propter aerarii tenuitatem assiduitatemque bellorum, tributum sit conferendum, idque ne eveniat, multo ante erit providendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 98:1)
est enim permagnum - imitemur, si potuerimus, Lysiam et eius quidem tenuitatem potissimum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 3장 3:1)
conlationem, ut ille Gallus olim testis in Pisonem, cum innumerabilem Magio praefecto pecuniam dixisset datam idque Scaurus tenuitate Magi redargueret, "erras," inquit "Scaure;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 265:4)
Quocirca bene apud maiores nostros senatus tum, cum florebat imperium, decrevit, ut de principum filiis x ex singulis Etruriae populis in disciplinam traderentur, ne ars tanta propter tenuitatem hominum a religionis auctoritate abduceretur ad mercedem atque quaestum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 133:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION