라틴어 문장 검색

Oportet enim versari in convivio sermones ut castitate integris ita adpetibiles venustate:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 4:1)
et iam primum animadverto duos quos eloquentissimos antiqua aetas tulit, comicum Plautum et oratorem Tullium, eos ambos etiam ad iocorum venustatem ceteris praestitisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 10:2)
Hos Platonis versiculos, quorum magis venustatem an brevitatem mireris incertum est, legisse me memini in Latinum tanto latius versos quanto solet nostra quam Graecorum lingua brevior et angustior aestimari:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 16:2)
veluti cum dicitur M. Cicero homo magna eloquentia et Roscius histrio summa venustate, non plenum hoc utrumque neque perfectum est, sed enim pro pleno ac perfecto auditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 2:2)
Nix ergo, quae nihil aliud est quam aqua in aere denseta, tenuitatem sui, cum denseretur, amisit, et ideo ex eius resolutae potu diversa morborum genera visceribus inseminantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 27:1)
Aqua, inquit, densior est aeris tenuitate, et ideo eam cunctatior visus penetrat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 2:2)
et soror et conivnx physici Iovem aetherem, id est ignem volunt intellegi, Iunonem vero aerem, et quoniam tenuitate haec elementa paria sunt, dixerunt esse germana.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 471)
lacrimaeque decorae ipse etiam fletus habebat aliquid venustatis, ortus aut a gaudio, ut Terentius o lacrimo gaudio, quod et congruit puero propter victoriam inopinatam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 3431)
dictis divinum adspirat amorem id est dictis suis addit venustatem, ut amabiliter eius audiatur oratio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3731)
translatio a lana, quae deducitur in tenuitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 52)
caeca relaxat spiramenta breves cavernas, per quas sudor emanat, quae tenuitate sui non possunt videri:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 891)
invalidas palmas in umbrae tenuitatem redactas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4971)
habet enim certos sui studiosos, qui non tam habitus corporis opimos quam gracilitates consectentur, quos, valetudo modo bona sit, tenuitas ipsa delectat - quamquam in Lysia sunt saepe etiam lacerti, sic uti fieri nihil possit valentius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장1)
Nec multo secus P. Lentulus, cuius et excogitandi et loquendi tarditatem tegebat formae dignitas, corporis motus plenus et artis et venustatis, vocis et suavitas et magnitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 234장7)
quem quidem locum comit multa venustate et omni sale idem Lucilius, apud quem praeclare Scaevola:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION