라틴어 문장 검색

ea vita via est in caelum et in hunc coetum eorum, qui iam vixerunt et corpore laxati illum incolunt locum, quem vides, (erat autem is splendidissimo candore inter flammas circus elucens) quem vos, ut a Graiis accepistis, orbem lacteum nuncupatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 3 8:2)
sed ut in magna familia sunt alii lautiores, ut sibi videntur, servi, sed tamen servi, ut atrienses, at qui tractant ista, qui tergent, qui ungunt, qui verrunt, qui spargunt, non honestissimum locum servitutis tenent, sic in civitate, qui se istarum rerum cupiditatibus dediderunt, ipsius servitutis locum paene infimum obtinent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 2장 2:1)
vel forte à partibus Viae Lacteae, quae cum caudis praetereuntibus confundi possint, ac tanquam earum partes spectari.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 47:23)
Exonerata ille vesica aquam poposcit ad manus, digitosque paululum adspersos in capite pueri tersit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 27:9)
Iam Trimalchio unguento perfusus tergebatur, non linteis, sed palliis ex lana mollissima factis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 28:3)
contubernalem meam redemi, ne quis in sinu illius manus tergeret;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 57:23)
Tune sudario manus tergens, quod in collo habebat, applicat se illi toro, in quo Scintilla Habinnae discumbebat uxor, osculataque plaudentem est te inquit videre?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 67:4)
praefationes tersae graciles dulces, graves interdum et erectae.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 1:5)
nam dum destringitur tergiturque, audiebat aliquid aut dictabat -.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 14:3)
Quam tersa omnia, quam Latina, quam Graeca!
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 25 4:1)
si dubitem, faveas quin his, o Maxime, dictis, Memnonio cycnos esse colore putem, sed neque mutatur nigra pice lacteus humor, nec, quod erat candens, fit terebinthus ebur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 330)
"at tibi, dum lacteus haerebit in arbore ficus, de nullo gelidae fonte bibentur aquae,"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권171)
lactea nomen habet, candore notabilis ipso.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 23:2)
Quae quamquam iusta est, cura tamen adiuvat illam permulcetque comas chlamydemque, ut pendeat apte, collocat, ut limbus totumque appareat aurum, ut teres in dextra, qua somnos ducit et arcet, virga sit, ut tersis niteant talaria plantis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:10)
Quae postquam subdita clivum sustulit, aequatam mentae tersere virentes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 67:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION