라틴어 문장 검색

At vilia aeque subsistunt ac lauta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 295:8)
quia complures naturae separationi imputantur et attribuuntur, ac si prius substitissent in composito, quas revera ignis et calor et alii modi apertionum de novo indunt et superinducunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 24:10)
Videtur enim non inveniri actio naturalis, nisi subsistens in aliquo corpore.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:2)
utrum illa corpora quae sunt termini motus disponant vel alterent corpora media, ut per successionem et tactum verum labatur virtus a termino ad terminum, et interim subsistat in corpore medio;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:9)
Quod si nil rei habeat virtus illa aut actio cum corpore medio, sequitur quod sit virtus aut actio naturalis ad tempus nonnullum et in loco nonnullo subsistens sine corpore;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:14)
cum neque subsistat in corporibus terminantibus, nec in mediis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:15)
Si enim virtus et actio naturalis, emanans a corpore, subsistere possit aliquo tempore et aliquo loco omnino sine corpore;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:19)
et (quia paucus est spiritus odoratus qui subsistit in viola) infundantur post singulas quartas horae violae novae et recentes ad sexies;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 435:8)
Ac primo sunt quaedam virtutes quae non subsistunt nisi in quanto cosmico, hoc est, tali quanto quod habeat consensum cum configuratione et fabrica universi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 437:3)
quin illa et sit aliquid, et loci aliquid occupet, et se (in qualicunque necessitate ponatur), vel formam mutando vel locum, liberet, vel (si non detur copia) ut est subsistat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 442:4)
Quomodo poterimus subsistere ante faciem eorum, nisi tu adiuves nos?".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장53)
Anxia enim res est humanorum condicio bonorum et quae uel numquam tota proueniat uel numquam perpetua subsistat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:8)
— Nostine igitur, inquit, omne quod est tam diu manere atque subsistere quamdiu sit unum, sed interire atque dissolui pariter atque unum esse destiterit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:16)
Eoque modo percurrenti cetera procul dubio patebit subsistere unumquodque dum unum est, cum uero unum esse desinit interire.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:20)
Estne igitur, inquit, quod, in quantum naturaliter agat, relicta subsistendi appetentia uenire ad interitum corruptionemque desideret?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION