라틴어 문장 검색

Hoc si mens jam ab initio facere tentet affirmative (quod sibi permissa semper facere solet), occurrent phantasmata et opinabilia et notionalia male terminata et axiomata quotidie emendanda;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 186:5)
Tum vero post rejectionem et exclusivam debitis modis factam, secundo loco (tanquam in fundo) manebit (abeuntibus in fumum opinionibus volatilibus) forma affirmativa, solida, et vera, et bene terminata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 188:7)
At nonnullae ex supradictis (veluti notio naturae elementaris, notio naturae coelestis, notio tenuitatis) sunt notiones vagae, nec bene terminatae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 214:5)
Itaque, si haec ita se habeant, manifestum est motum istum rotationis non terminari in coelestibus, sed communicari aeri et aquae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 338:3)
unde terminatur quaestio, et recipitur natura illa prior pro causa, missa altera et repudiata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 344:6)
cum neque subsistat in corporibus terminantibus, nec in mediis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:15)
Licet enim haec vera sint, tamen nisi terminentur in materia et fabrica secundum veras lineas, speculativa sunt, et minus utilia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 468:9)
Sunt tamen qui, licet liberis careant, tamen memoriae suae incuriosi sunt et cogitationes vitae tantum curriculo terminant, et tempora futura ut ad se nihil pertinentia ducunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:6)
arithm. (p. 137, v. 7) arithmeticam introductionem se terminare dicit.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 4:5)
Et haut scio an in ipsius Boetii operibus corrigendis constantior esse studuerim Boetio ipso, cum variationem rerum illum amasse non solum easdem sententias eloquendi maxima varietas testetur, sed etiam quod promiscue scripsisse eum maxime et verisimile triangulus et triangulum, pyramidam et pyramidem, atomon latinis, κολουρον graecis litteris, similia.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 5:9)
Alia vero disiuncta a se et determinata partibus et quasi acervatim in unum redacta concilium, ut grex populus chorus acervus et quicquid, quorum partes propriis extremitatibus terminantur et ab alterius fine discretae sunt His proprium nomen est multitudo.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:6)
Si enim numeros tollas, unde triangulum vel quadratum vel quicquid in geometira veratur, quae omnia numerorum denominitiva sunt?
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:28)
At vero si quadratum triangulumque ustuleris omnisque geometria consumpta sit, trest et quattuor aliorumque numerorum vocabula non perhibunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:29)
Et semper hi numeri duobus paribus terminantur, vj et viij, et semper alternatim in hos numeros summarum fine provenient.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De generatione numeri perfecti. 1:5)
ut, quoniam articularis vocis elementa sunt litterae, ab eis est syllabarum progressa coniunctio et in easdem rursus terminatur extremas;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum ad aequalitatem omnis inaequalitas reducatur 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION