라틴어 문장 검색

At si lienis torquet, glandis, quam balanon ΜΥΡΕΨΙΚΉΝGraeci vocant, cortex et nitrum paribus portionibus contunduntur, respergunturque aceto quam acerrimo.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장21)
Ex quibus duo priora ex aceto teruntur, cera cum rosa liquatur, et tum omnia iunguntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장47)
quae ex leni vino contunduntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장68)
Quod si facie contusa livor subcruentus est, haec compositio nocte et die imposita tollit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장93)
Sed id nitrum ante per triduum instillata aqua teritur, et cum sextario eius incoquitur, donec omnis umor consumatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장132)
quibus, dum contunduntur, hemina vini lenis instillatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장154)
Quae ex vino et teruntur et in ipso usu deliquantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 20장37)
Si vero infans intus decessit, quo facilius eiciatur, maliciorum ex aqua terendum eoque utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 21장24)
deinde infusa in mortario teruntur, instillaturque subinde quam optumi mellis acetabulum, tum irini unguenti et rosae terni cyathi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 24장13)
Quae separatim omnia liquantur, deinde liquida miscentur, et tum simul teruntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 24장17)
quae ex vino teritur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장11)
Haec per se contrita, rursus instillato subinde passo, simul omnia teruntur, donec crassitudo sordium fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장18)
castorei, papaveris lacrimae, singulorum P. 1. Quae separatim contusa postea iunguntur, et ad magnitudinem fabae nostrae bina catapoita mane, bina noctu dormituro dantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장42)
eo adicitur tritae casiae P. 1.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장68)
Adversus quos satis proficit herba Vettonica vel Cantabrica vel centaurios vel argimonia vel trixago vel personina vel marinae pastinacae, vel singulae binaeve tritae et cum vino potui data . . . sunt et super vulnus impositae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장83)

SEARCH

MENU NAVIGATION