라틴어 문장 검색

Sanguinem ex fronte vel naribus mittere, in temporibus venas adurere, gargarizando pituitam evocare, subfumigare, oculos acribus medicamentis inunguere expedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장370)
In utraque parte vero id est et paralysi et mydriasi pugnandum est per eadem omnia, quae in caligine oculorum praecepta sunt (32‑34), paucis tantum mutatis, siquidem ad caput irino interdum acetum, interdum nitrum adiciendum est, melle inungui satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장378)
— Sed hic laborantes inungui oportet sanie iocineris maxime hirquini, si minus, caprini, ubi id assum coquitur, excepta;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장385)
— Nihil commodius est quam sanguine vel columbae vel palumbi vel hirundinis inunguere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장392)
Sal Hammoniacus vel quilibet alius quam optimus teri debet, sic ut ei paulatim oleum adiciatur, donec crassitudo strigmenti fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장397)
Vel papaveris lacrimae, croci, murrae par modus sic teritur, ut invicem modo rosa modo passum instilletur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장21)
quibus dum teruntur paulatim miscentur passi cyathi tres, mellis minus cyatho, idque ex primis medicamentis est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장27)
Haec ex vino teruntur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장45)
quibus cum teruntur adicitur acetum quam acerrimum, donec crassitudo in his passi fit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장57)
Aut aluminis scissilis, papaveris lacrimae, acaciae suci par pondus miscetur, hisque adicitur hyoscyami suci dimidio minor quam unius ex superioribus portio, eaque trita ex vino diluuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장69)
cum quolibet horum . . . aliquod conterit, eique, dum teritur, in vicem vinum et oleum murteum adicit, donec mellis crassitudinem fecerit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 8장4)
Aut eiusdem suci sextarius eodem modo coquitur, atque eadem ratione trita haec adiciuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 10장11)
quis per se contrita mixtaque rursus paulatim adiecto vino austero teruntur, donec his mellis crassitudo sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 14장11)
Quod si minor ea inflammatio est, laser terere, eique adicere frigidam aquam satis est, eamque aquam cocleario exceptam ipsi uva subicere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 14장14)
Si tumor vicit, inponenda est vel lenticula vel marrubium vel oleae folia ex vino cocta, sic ut cuilibet eorum, dum teritur, mellis paululum adiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION