라틴어 문장 검색

Haec autem tam terribilis et timenda tribulatio tribus annis manebit in toto mundo et dimidio.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:7)
qui minaci suae figurationis vultui terribilis, caeteris minabatur perniciem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:71)
Jam tuba terribili bellum clangore salutans Intonuit, cognati loquens praeludia belli, Mugitu simili similem signando tumultum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:1)
Turci quidem castra nostra irruperunt, et per vallem, quae dicitur Ozellis vel terribilis, descendentes ad vallem Degorganhi peregrinos trucidare non cessant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 80:5)
Quem principes exercitus gestatorio imponentes, ad castra cum ingenti luctu, cum planctu virorum et ululatu mulierum detulerunt, medicos peritissimos ad sanandum ei adhibentes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:17)
Hanc crudelissimam famam primores exercitus ut compererunt, spiritu moeroris conturbati sunt, indignati tot caedes a Turcis per portam inobsessam singulis diebus fieri, et nunc amplius dolentes necem tam nobilissimi archidiaconi, et creberrimos ululatus in perditione quorumque amicorum audiri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 106:6)
et post hanc diutinam et terribilem flagrantiam rarescentes, in modum coronae cinxerunt polum sub spatio civitatis munitae;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 50:2)
Habebant etiam iidem Azopart, viri horridi et teterrimi, flagella ferrea et saevissima, quibus loricas et clypeos gravi ictu penetrabant, equos in frontibus percutiebant, et sonitum terribilem per universa agmina fidelium faciebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 92:3)
Sexta vero die montanis permensis, in extremo illorum cacumine maxima pertulerunt pericula in grandine horribili, in glacie terribili, in pluvia et nive inaudita, quorum immanitate et horrore ingruente, ad triginta homines pedites prae frigore mortui sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 83:9)
Vere non modicus dolor illic erat, non parvus timor delicatas matronas invaserat, non parvi feminei ululatus auditi sunt in castris, ubi dulces earum mariti alii occisi, alii fugitivi, ultima necessitate compulsi, miseras ac desolatas inter manus percussorum reliquerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 38:10)
Hinc [0704A] non post multoz dies, et post terribiles assultus, magistram portam urbis in virtute nimia assilientes, militibus Graecorum, viris effeminatis parum resistentibus, in securi et ascia januam comminuentes, defensoribus tandem fessis, unanimiter irruperunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 30:3)
Jam sic defuncto principe clarissimo in terra barbara, egregii [0712A] principes et commilitones, equites et pedites, prae dolore in lacrymas cum magno ululatu et planctu fluxere nimias;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 56:6)
Et Seneca epistolarum dixit, "Nemo terribilis potest esse secure."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 58:44)
Etrespondet verbo terribili:
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 50:6)
"Nemo potest terribilis esse secure.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 125:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION