-
metu territare: non sine causa fieri, ut Gallia omni nobilitate spoliaretur; id esse consilium Caesaris, ut quos in conspectu Galliae interficere vereretur, hos omnes in Britanniam traductos necaret;
- (카이사르, 갈리아 전기, 5권, 6장5)
-
At Caesar principibus cuiusque civitatis ad se evocatis alias territando, cum se scire quae fierent denuntiaret, alias cohortando magnam partem Galliae in officio tenuit.
- (카이사르, 갈리아 전기, 5권, 54장1)
-
Interim prope cotidie cum omni equitatu Indutiomarus sub castris eius vagabatur, alias ut situm castrorum cognosceret, alias colloquendi aut territandi causa: equites plerumque omnes tela intra vallum coniciebant.
- (카이사르, 갈리아 전기, 5권, 57장3)
-
nacti obsides, quos Caesar apud eos deposuerat, horum supplicio dubitantes territant.
- (카이사르, 갈리아 전기, 7권, 63장3)
-
territat adsiduus lunae labor atraque Phoebe noctibus aerisonas crebris ululata per urbes.
- (클라우디아누스, De Bello Gothico 2:78)
-
illa sub horrendis praedura cubilia silvis, illi sub nivibus somni curaeque laborque pervigil hanc requiem terris, haec otia rebus insperata dabant;
- (클라우디아누스, De Bello Gothico 2:136)
-
Horrendus ubique it fragor et pugnae spatium discriminat aër.
- (클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia50)
-
qualis letifera populatus caede Gelonos procubat horrendus Getico Gradivus in arvo;
- (클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:56)
-
nec dentibus umquam instrepis horrendum, fremitu nec verbera poscis.
- (클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:117)
-
primordia testor noctis et horrendae stagna intemerata paludis:
- (클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:50)
-
dixit et horrendo concussit sidera motu.
- (클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:25)
-
saepius horrendos manes sacrisque litavi nocturnis Hecaten et condita funera traxi carminibus victura meis, multosque canendo, quamvis Parcarum restarent fila, peremi.
- (클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:68)
-
quod cernere Thylen lusus et horrendos quondam penetrare recessus;
- (클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:78)
-
stato tempore in silvam auguriis patrum et prisca formidine sacram nominis eiusdemque sanguinis populi legationibus coeunt caesoque publice homine celebrant barbari ritus horrenda primordia.
- (코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 39장 2:1)
-
alios, ut Germaniam et Britanniam, quibus imminebat, alicuius inmensi operis fama territaret.
- (가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 19장 3:2)