라틴어 문장 검색

Cumque inhiberetur a pluribus, maxime tamen a suis fidelibus, praevaluit eius imperium, quoniam propter arrogantiam suae nobilitatis omnibus erat terrori.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 19:2)
Cuius terrore sententiae permoti huius sancti regis et martyris imploremus patrocinium, ut nos cum sibi digne famulantibus expiet a peccatis quibus meremur supplicium, per eum, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 21:8)
Nunc indignanti similis fugitiva pusillae Terga premit turmae, et falsis terroribus implet, Sternitque exiguum ficto cognomine Gallum.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 15:2)
Ille gruum terror, illum densissima circum Miscetur pugna, et bellum omne laborat in uno:
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 12:5)
Eriget itaque se contra fideles tribus modis, id est, terrore, muneribus et miraculis.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 2:10)
Quos uero non poterit muneribus corrumpere, superabit terrore.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:1)
Quos autem terrore non poterit, signis et miraculis seducere temptabit.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:2)
Hie dolor et gemitus, lacrime, discordia, terror, Tristicies, pallor, planctus, iniuria regnant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 30:7)
Sed superum genitor, reddens sua iura saluti, Erigit hanc et stare iubet motusque timoris Sistere, ne terror animum uocemque retardet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 8:4)
Impetus auriga, Lis armiger, Ira maniplus Preuenit incessum domine, sed Terror euntis Asistit dextro lateri Damnumque sinistro Heret, Deffectus sequitur, Mors ultima gressus Arripit occiduos, et Mortis fldus Achates, Pallor, et assiduo Cedes comitata Dolore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 14:5)
Sed iuuenis nec mente iacet, nec frangitur hoste, Nec terrore pauet, nec uulnere lesus oberrat, Sed cornu quo Fama sue preconia laudis Intonat, ad tempus Fame subducit et hostem Hoc mucrone ferit, uires in uulnere multo Monstrat et egressus crebro reseratur in ictu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:11)
Sic casus varios terroris somnia monstrant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:9)
Uxoris fraudes, furisque sophismata, terror Nuntiat, insultus hostis, juguloque minaces Mentitur gladios, et flumina dira potentum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:10)
Hi autem, ut hostes a longe speculantur, reditum parant, ad septingentos socios laxis frenis revolant, rem ut erat aperientes, sed omnem terrorem bono solamine adimentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 122:8)
Sed Baldewinus, quem nec minae, nec aliqui terrores poterant movere, comperto adventu Corbahan et consilio ejus adversum se et civitatem Rohas, convocata et armata universa manu suorum, in equis, cursu valentibus, occurrit militibus Corbahan, praemissis ab obsidionem Rohas.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION