라틴어 문장 검색

testa ossis, si qua excessit, recipienda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 4:5)
Ergo specillo conquirenda est testa, quae recessit, et uolsella protrahenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 4:1)
Si non sequitur, incidi gingiua debet, donec labans ossis testa recipiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 4:2)
Vtro modo uero id circumductum est, idem excissorius scalper in osse corrupto planissumam quamque testam laesit, donec integrum os relinquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 5:1)
eaque fere, quia testa tenuis et angusta est, squama [id est lepis] a Graecis nominatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 10:6)
neque in cubito tantum sed in omnibus quoque membris longis, quae per articulum * longa testa iunguntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 16장 2:3)
1815. 332, 31 expellit [eaquc fere quia testa tennis et angusta est λεπίσ id est squama, Graecis nominatur], Targa.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1836)
fomentisque, sed protinus validioribus, totum corpus circumdare convenit, maximeque involutis exstinctis testis et titionibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XII Curatio horroris in febribus. 4:6)
altero die imponendum castoreum, aut ruta ex aceto contrita, aut lauri baccae, aut hedera cum rosa et aceto.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XX De Lethargicis. 4:3)
Utilia in hoc morbo sunt thymum, satureia, hyssopum, nepeta, anisum, sesamum, lauri baccae, pini flos, herba sanguinalis, menta, ex malo cotoneo medium, columbae jecur recens et crudum:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XV De hepaticis. 3:3)
myrti baccas legere, ex his vinum exprimere, id decoquere, ut decima pars remaneat, ejusque cyathum sorbere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 6:9)
Glutinant vulnus myrrha, tus, gummi, praecipueque acanthinum, psyllium, tragacantha, cardamomum, bulbi, lini semen, nasturtium, ovi album, gluten, ichthyocolla, vitis alba, contusae cum testis suis cochleae, mel coctum, spongia vel ex aqua frigida, vel ex vino, vel ex aceto expressa;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, II Quae vulnus glutinent. 1:1)
Evocat et educit ladanum, alumen rotundum, hebenus, lini semen, omphacium, fel, chalcitis, bdellium, resina terebinthina et pinea, propolis, ficus arida decocta, stercus columbae, pumex, farina lolii, grossi in aqua cocti, elaterium, lauri baccae, nitrum, sal.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XII Quae evocent et educant. 1:1)
quale est quod, quia lauri baccas habet, δια` δαφνίδων appellatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XIX De Emplastris. 16:2)
In eo est, resinae terebinthinae p. )-(. X. nitri, cerae, picis aridae, baccarum lauri, singulorum p. )-(. XX.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XIX De Emplastris. 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION