라틴어 문장 검색

"Sed haud immaturius redito, quia me necesse est indidem delitam theatrum deorum frequentare."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:125)
"Quo metu statim completo caelesti theatro, pro sede sublimi sedens procerus Iuppiter sic enuntiat:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:168)
Haec mala dedecoris impietatisque plenissima si nemine prohibente in populis ferveant, adorentur in templis, rideantur in theatris, cum his victimas immolant, vastetur pecus etiam pauperum, cum haec histriones agunt et saltant, effundantur patrimonia divitum, civitates florere dicuntur?
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 5:6)
Vestrae namque stirpis sanctimoniam virginalem quoniam quacumque innotuistis, ac per hoc ubique, fama celeberrima praedicat, velocissimum volatum eius fideliore atque certiore litterarum nuntio praevenistis et prius nos fecistis exultare de cognito tam excellentissimo bono quam dubitare de audito.
(아우구스티누스, 편지들, 37. (A. D. 413 Epist. CL) Dominarum Honore Dignissimis Merito Inlustribus et Praestantissima Filiabus Probae et Iuli An Ae Augustinus In Domino salutem2)
Lais, inquit, Corinthia ob elegantiam venustatemque formae grandem pecuniam demerebat conventusque ad eam ditiorum hominum ex omni Graecia celebres erant, neque admittebatur nisi qui dabat quod poposcerat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VIII 4:2)
Pythagoram vero ipsum, sicuti celebre est Euphorbum primo fuisse dictasse, ita haec remotiora sunt his quae Clearchus et Dicaearchus memoriae tradiderunt, fuisse eum postea Pyrrum Pyranthium, deinde Aethaliden, deinde feminam pulcra facie , cui nomen fuerat Alco.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XI 15:1)
HISTRIO in terra Graecia fuit fama celebri, qui gestus et vocis claritudine et venustate ceteris antistabat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, V 2:1)
QUOD satis celebre est de Atilio Regulo, id nuperrime legimus scriptum in Tuditani libris:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, IV 2:1)
ACCAE Larentiae et Gaiae Taraciae, sive illa Fufetia est, nomina in antiquis annalibus celebria sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VII 2:1)
AD Herodem Atticum, consularem virum ingenioque amoeno et Graeca facundia celebrem, adiit nobis praesentibus palliatus quispiam et crinitus barbaque prope ad pubem usque porrecta ac petit aes sibi dari εἰσ ἄρτουσ.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, II 2:1)
Pompeius, cum in theatro, quod erat dedicaturus, honores suos scriberet, quaestionem ancipitem istius verbi de consilio Ciceronis vitaverit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 1:3)
Quintus pater quartum' fit consul, et Pompeius timide, quod in theatro, ne adscriberet 'consul tertium' aut 'tertio,' extremas litteras non scripsit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 7:5)
Cum Pompeius, inquit, aedem Victoriae dedicaturus foret, cuius gradus vicem theatri essent, nomenque eius et honores scriberentur, quaeri coeptum est, utrum 'consul tertio' inscribendum esset an 'tertium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 8:2)
Id autem, quod et Varro et Tiro dixerunt, in eodem nunc theatro non est ita scriptum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 9:1)
NOMINA verbaque non positu fortuito, sed quadam vi et ratione naturae facta esse, P. Nigidius in Grammaticis Commentariis docet, rem sane in philosophiae disceptationibus celebrem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, IV 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION