라틴어 문장 검색

musaeum ante omnes theologus fuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6671)
tuque optime vates quia theologus fuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6691)
et dicunt theologi ipsam esse matrem deum, quae terra dicitur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 847)
nam satis excesserat dicendo Linum poetam, Orphea theologum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 582)
Principio Ioves tres numerant i qui theologi nominantur, ex quibus primum et secundum natos in Arcadia, alterum patre Aethere, ex quo etiam Proserpinam natam ferunt et Liberum, alterum patre Caelo, qui genuisse Minervam dicitur, quam principem et inventricem belli ferunt, tertium Cretensem Saturni filium, cuius in illa insula sepulcrum ostenditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 53:2)
Cumque tu solem quia solus esset appellatum esse dicas, Soles ipsi quam multi a theologis proferuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 54:2)
7. Haec scripta Summorum Pontificum considerationes colligunt complurium scientiae cultorum, philosophorum, theologorum et socialium institutionum, his de argumentis Ecclesiae opinationes locupletantium.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 11:1)
64. Ceterum, etiamsi hae Litterae encyclicae cum omnibus dialogum instituunt, ut liberationis viae una simul inveniantur, inde a principio ostendere volumus quomodo fidei certitudines gravia argumenta christianis praebeant, et partim etiam aliarum religionum sectatoribus, ut natura debilioresque fratres sororesque curentur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 84:1)
Magni doctores et theologi Mediae aetatis merito asseverarunt theologiam, sicut fidei scientiam, participationem esse illius cognitionis, quam Deus de se ipse habet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 67:8)
hoc nos sequamur quisque nunc pro viribus, quod consecrati tu magister dogmatis tuis dedisti, Christe, sectatoribus, ut, cum vorandi vicerit libidinem, late triumphet imperator spiritus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium56)
osor ieiuniorum, sectator epularum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 3:1)
quod tempus, quantum ad sectatores litium spectat, breve quidem saepe est audientiae sed diuturnum semper iniuriae, vale,
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apollinari suo salutem 4:2)
nam sectatores eorum, Christiano dogmati ac sensui si repugnaverint, mox te magistro ligati vernaculis implicaturis in retia sua praecipites implagabuntur, syllogismis tuae propositionis uncatis volubilem tergiversantum linguam inhamantibus, dum spiris categoricis lubricas quaestiones tu potius innodas acrium more medicorum, qui remedium contra venena, cum ratio compellit, et de serpente conficiunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 15:2)
Quid novi, si aliqua disciplina de magistro cognomentum sectatoribus suis inducit?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 6:2)
Advocandi municipes eorum per quos notitia subministrata est, aliqui Manethon Aegyptius et Berosus Chaldaeus, sed et Hieromus Phoenix, Tyri rex, sectatores quoque ipsorum Mendesius Ptolemaeus et Menander Ephesius et Demetrius Phalereus et rex Iuba et Apion et Thallus et si quis istos aut probat aut revincit;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION