라틴어 문장 검색

Ergo nec ardentes clipeos vectare nec artos thoracum nexus - tantum sitis horrida torret - sufficiunt:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권328)
"quin et squalentia texta thoracum et voltu galeas intrare soluto non pudet;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권138)
haec simul ostentans quaesitaque praemia laudum dat sociis, sequitur neglectus Agyllea thorax.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권348)
"ego nempe tamen, qui dulce ferenti pondus eram, cui tu dignatus limina vitae praereptumque iter et maternos reddere menses, adde, quod imbellis rarisque exercita castris turba meas acies, mea tantum proelia norunt, nectere fronde comas et ad inspirata rotari buxa:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권78)
clipei penetrabile textum pallentes hederae Nysaeaque serta coronant, candida pampineo subnectitur instita pilo, crine latent umeri, crescunt lanugine malae, et rubet imbellis Tyrio subtemine thorax, bracchiaque in manicis et pictae vincula plantae carbaseique sinus, et fibula rasilis auro Taenariam fulva mordebat iaspide pallam, quam super a tergo velox corytus et arcus pendentesque sonant aurata lynce pharetrae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권318)
multi fluvium transmittere nando adgressi, sed vincla tenent laterique repugnat balteus et madidus deducit pectora thorax, qualis caeruleis tumido sub gurgite terror piscibus, arcani quotiens devexa profundi scrutantem delphina vident;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권112)
tandem inruit exsul, hortatusque manum, cui fortior ira nefasque iustius, alte ensem germani in corpore pressit, qua male iam plumis imus tegit inguina thorax, ille dolens nondum, sed ferri frigore primo territus in clipeum turbatos colligit artus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권290)
hoc ego cum Augustum Caesarem, templorum omnium conditorem aut restitutorem, ingressum aedem Feretri Iovis, quam vetustate dilapsam refecit, se ipsum in thorace linteo scriptum legisse audissem, prope sacrilegium ratus sum Cosso spoliorum suorum Caesarem, ipsius templi auctorem, subtrahere testem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 218:1)
loricae thoracesque mille amplius summam explebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 665:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION