라틴어 문장 검색

vitisque novella tribus toris ad arborem religetur, uno, qui est in crure arboris a terra quattuor pedibus distans;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 25:2)
Atque ipsos palmites ita tabulatis superponi convenit, ut a tertia gemma vel quarta religati dependeant, eosque non constringi, ne sarmentum vimine praecidatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 27:3)
Quod si ita longe tabulatum est, ut materia parum commode in id perduci possit, palmitem ipsum viti alligatum supra tertiam gemmam religabimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 28:1)
Cuius ut semper habeamus copiam in vinea,palmitum partes ad tres gemmas religandae sunt, ut quicquid intra vinculum est materias exigat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 29:5)
Post biennium, cum iam satis amplum incrementum ceperit, ramum olivae, qui videtur nitidissimus, deflecte, et ad crus arboris ficulneae religa:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 14:1)
Talis notae vitulos oportet, cum adhuc teneri sunt, consuescere manu tractari, ad praesepia religari, ut exiguus in domitura labor eorum et minus sit periculi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 1:1)
In stabulo sint ampla praesepia, superque transversi asseres in modum iugorum a terra septem pedibus elati configantur, ad quos religari possint iuvenci.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 3:1)
Cum deinde buculos comprehenderis, perducito ad stabulum, et ad stipites religato ita, ut exiguum laxamenti habeant, distentque inter se aliquanto spatio, ne in colluctatione alter alteri noceat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 4:2)
cum domum reduxeris,arcte ad stipites religato, ita ne capite moveri possint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 5:2)
Mensurae pedalis robustam tabulam configunt aculeis, et adversam fronti cornibus religant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 5:3)
Deinde fissas taleas ferularum lineo funiculo religant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 3:4)
apud Suebos usque ad canitiem horrentes capilli retorquentur, ac saepe in ipso vertice religantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 38장 3:2)
nemo scire et omnes adfirmare, donec inopia veri et consensu errantium victus sumpto thorace Galba inruenti turbae neque aetate neque corpore sistens sella levaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 35장2)
hieme quaternis cum pingui toga tunicis et subucula et thorace laneo et feminalibus et tibialibus muniebatur, aestate apertis cubiculi foribus ac saepe in peristylo saliente aqua atque etiam uentilante aliquo cubabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 82장 1:1)
triumphalem quidem ornatum etiam ante expeditionem assidue gestauit, interdum et Magni Alexandri thoracem repetitum e conditorio eius.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 52장 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION