라틴어 문장 검색

Gymnicus agon apud Viennenses ex cuiusdam testamento celebratur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 22 1:2)
dumque, rudem praebente modum tibicine Tusco, ludius aequatam ter pede pulsat humum, in medio plausu (plausus tunc arte carebant) rex populo praedae signa petita dedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:70)
ante deum Matrem cornu tibicen adunco cum canit, exiguae quis stipis aera negat?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 129)
"haec modo verrebat stantem tibicine villam, nunc matris plumis ova fovenda dabat, aut virides malvas aut fungos colligit albos, aut humilem grato calfacit igne focum, et tamen assiduis exercet brachia telis adversusque minas frigoris arma parat, filius huius erat primo lascivus in aevo addideratque annos ad duo lustra duo is capit extremi volpem convalle salicti:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권475)
"cur vagus incedit tota tibicen in urbe?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권419)
"temporibus veterum tibicinis usus avorum magnus et in magno semper honore fuit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권424)
sic priscae motumque et luxuriem addidit arti tibicen traxitque vagus per pulpita vestem;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 7:9)
qui Pythia cantat tibicen, didicit prius extimuitque magistrum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 12:12)
Ut primum positis nugari Graecia bellis coepit et in vitium fortuna labier aequa, nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum, marmoris aut eboris fabros aut aeris amavit, suspendit picta voltum mentemque tabella, nunc tibicinibus, nunc est gavisa tragoedis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 131)
est etiam non inerudite ad declamandum ficta materia, in qua ponitur tibicen, qui sacrificanti Phrygium cecinerat, acto illo in insaniam et per praecipitia delato accusari, quod causa mortis extiterit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 364:1)
tibicines, cum ab urbe discessissent, revocati sunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 229:4)
transeat nunc idem ille, qui hoc cogitavit, ut ait Cicero, tibicinis Latini modo ad disertum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 56:9)
Quidam ad magnificas voces excitantur et transeunt in adfectum dicentium alacres vultu et animo, nec aliter concitantur quam solent Phrygii tibicinis sono semiviri et ex imperio furentes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 6:5)
Ne nimis admiretur Graecia illum patrem, qui in ipso sacrificio nuntiata fili morte tibicinem tantum iussit tacere et coronam capiti detraxit, cetera rite perfecit, Pulvillus effecit pontifex, cui postem tenenti et Capitolium dedicanti mors filii nuntiata est.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 72:1)
Pyrrhum maximum praeceptorem certaminis gymnici solitum aiunt iis quos exercebat praecipere, ne irascerentur ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 77:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION