라틴어 문장 검색

His ego versibus credo adductum Valerium Antiatem adversus ceteros omnis scriptores de Scipionis moribus sensisse et eam puellam captivam non redditam patri scripsisse, contra quam nos supra diximus, sed retentam a Scipione atque in deliciis amoribusque ab eo .
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VIII 7:1)
Et quoniam de transferendis sententiis loquor, memini audisse me ex Valerii Probi discipulis, docti hominis et in legendis pensitandisque veteribus scriptis bene callidi, solitum eum dicere, nihil quicquam tam inprospere Vergilium ex Homero vertisse quam versus hos amoenissimos, quos de Nausicaa Homerus fecit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 13:1)
De Valerio Corvino;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XI 1:1)
DE MAXIMO VALERIO, qui Corvinus appellatus est ob auxilium propugnationemque corvi alitis, haut quisquam est nobilium scriptorum qui secus dixerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XI 2:1)
Tum Valerius tribunus, ceteris inter metum pudoremque ambiguis, impetrato prius a consulibus ut in Gallum tam inaniter adrogantem pugnare sese permitterent, progreditur intrepide modesteque obviam;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XI 7:1)
Quod de Pompeio Varro breviter et subobscure dixit, Tiro Tullius, Ciceronis libertus, in epistula quadam enarratius scripsit ad hunc ferme modum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 8:1)
Id autem, quod et Varro et Tiro dixerunt, in eodem nunc theatro non est ita scriptum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 9:1)
et super eo diversae sententiae Valgi Rufi et Tulli Tironis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, III 1:2)
sed Tiro Tullius M. Ciceronis libertus, lictorem vel a limo vel a licio dictum scripsit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, III 4:2)
Si quis autem est qui propterea putat probabilius esse quod Tiro dixit, quoniam prima syllaba in lictore, sicuti in licio, producta est et in eo verbo quod est ligo correpta est, nihil ad rem istud pertinet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, III 5:1)
Scripta haec historiast in libro Valerii Maximi Factorum et Dictorum Memorabilium nono.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VII 9:1)
Quid Tullius Tiro in commentariis scripserit de Suculis et Hyadibus, quae sunt stellarum vocabula.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IX 1:1)
TULLIUS TIRO M. Ciceronis alumnus et libertus adiutorque in litteris studiorum eius fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IX 2:1)
Haec quidem Tiro in Pandectis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IX 6:1)
Stellae autem istae non in capite tauri sunt, ut Tiro dicit, nullum enim videtur praeter eas stellas tauri caput, set hae ita circulo qui zodiacus dicitur sitae locataeque sunt, ut ex earum positu species quaedam et simulacrum esse videatur tauri capitis, sicuti ceterae partes et reliqua imago tauri conformata et quasi depicta est locis regionibusque earum stellarum quas Graeci Πλειάδασ, nos Vergilias vocamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IX 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION