라틴어 문장 검색

inpune ergo mihi recitaverit ille togatas, hic elegos?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I3)
criminibus debent hortos praetoria mensas, argentum vetus et stantem extra pocula caprum, quem patitur dormire nurus corruptor avarae, quem sponsae turpes et praetextatus adulter?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I24)
nunc sportula primo limine parva sedet turbae rapienda togatae;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I34)
sic praetextatos referunt Artaxata mores.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II90)
"Quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod pauperis hic meritum, si curet nocte togatus currere, cum praetor lictorem impellat et ire praecipitem iubeat dudum vigilantibus orbis, ne prior Albinam et Modiam collega salutet?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III53)
respicit haec primum qui litigat, an tibi servi octo, decem comites, an post te sella, togati ante pedes, ideo conducta Paulus agebat sardonyche, atque ideo pluris quam Gallus agebat, quam Basilus.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII65)
veniet de plebe togata qui iuris nodos et legum aenigmata solvat;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII24)
tanta in muneribus fiducia, nullus ephebum deformem saeva castravit in arce tyrannus, nec praetextatum rapuit Nero loripedem nec strumosum atque utero pariter gibboque tumentem.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X125)
Ibi sedentes in curulibus suis praetextatos senes velut deos geniosque venerati, mox eosdem, postquam esse homines liquebat, alioquin nihil respondere dignantes pari vaecordia mactant, facesque tectis iniciunt, et totam urbem igni ferro manibus exaequant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 14:3)
saucius etiam ipse venisset in hostium manus imperator, nisi protectum patrem praetextatus admodum filius ab ipsa morte rapuisset.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 10:3)
Saturnalibus apud Vettium Praetextatum Romanae nobilitatis proceres doctique alii congregantur, et tempus sollemniter feriatum deputant colloquio liberali, convivia quoque sibi mutua comitate praebentes, nec discedentes a se nisi ad nocturnam quietem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 1:1)
Praetextatos vero Flavianos Albinos Symmachos et Eustathios, quorum splendor similis et non inferior virtus est, eodem modo loqui aliquid licitum non erit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 4:4)
Nec mihi fraudi sit, si uni aut alteri ex his quos coetus coegit matura aetas posterior seculo Praetextati fuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 5:1)
An vero dubitandum non est, quin id dicas quod doctissimis procerum ceterisque nuper apud Vettium Praetextatum fuit et discurrens post inter reliquos grata vicissitudo variavit?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 5:1)
Nam facundum et eruditum virum, Eusebium rhetorem inter Graecos praestantem omnibus idem nostra aetate professis, doctrinae Latiaris haud inscium, Praetextatis meum in locum invitari imperavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION