라틴어 문장 검색

Prima sedes velut rabidis beluis mons Vesuvius placuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SPARTACIUM 4:1)
Praeterea grandi tonitru concussa repente terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 21:6)
[quorum operum causas nulla ratione videre possunt ac fieri divino numine rentur.] Principio tonitru quatiuntur caerula caeli propterea quia concurrunt sublime volantes aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 2:13)
id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis, aut ubi suspensam vestem chartasque volantis verberibus venti versant planguntque per auras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 3:5)
Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur omnia saepe gravi tremere et divolsa repente maxima dissiluisse capacis moenia mundi, cum subito validi venti conlecta procella nubibus intorsit sese conclusaque ibidem turbine versanti magis ac magis undique nubem cogit uti fiat spisso cava corpore circum, post ubi conminuit vis eius et impetus acer, tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:1)
sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus, fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 5:3)
sic fulgorem quoque cernimus ante quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni e simili causa, concursu natus eodem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 5:6)
Praeterea tum sedenti in transenna demissum Victoriae simulachrum cum machinato strepitu tonitruum coronam ei inponebat, tum venienti ture quasi deo supplicabatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 8:2)
veluti mediae qui tutus in arvis Sicaniae rabidum nescit latrare Pelorum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:28)
At medios ignes coeli, rabidique Leonis Solstitiale caput nemorosus submovet Othrys.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:40)
Si liceat superis hominum conferre labores, Non aliter, Phlegra rabidos tollente Gigantas, Martius incaluit Siculis incudibus ensis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:43)
Seu tonitrus ac tela Iovis praesaga notavit, Aethera seu totum discordi obsistere coelo Prospexitque polos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:64)
Sic fremit in parvis fera nobilis abdita claustris, Et frangit rabidos praemorso carcere dentes;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:7)
Nec poenas inde Pothini Distulit ulterius sed non qua debuit ira, Non cruce, non flammis, rabido non dente ferarum;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:45)
Sed miserere tui, rabido nec perditus ore Fumantem nasum vivi temptaveris ursi.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXIV7)

SEARCH

MENU NAVIGATION