라틴어 문장 검색

Ebria Sidoniae cum sim de sanguine conchae, Non video, quare sobria lana vocer.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLIV Lanae amethystinae1)
Lana quidem tristis, sed tonsis nata ministris, Quales non primo de grege mensa citat.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLVIII Idem1)
Levis ab aequorea cortex Mareotica concha Fiat:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CCIX Concha1)
constat enim maiores mappas habuisse villosas, quibus etiam in sacris utebantur, sicut in georgicis manibus liquidos dant ordine fontis germanae, tonsisque ferunt mantelia villis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7016)
tonsae olivae comptae, minutis frondibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 7741)
cava dum personat aequora concha aut personare facit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1711)
tonsae remi dicti a decutiendis fluctibus, sicut tonsores a tondendis et decutiendis capillis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 281)
alibi sed tum forte cava dum personat aequora concha, demens, et cantu vocat in certamina divos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7253)
caerula 'caerula freta', non 'caerula concha', nam versus non stat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2093)
quod ipse de Aristaeo ait Oceano libemus et manibus liquidos dant ordine fontes germanae tonsisque ferunt mantelia villis, ecce mentionem de lino:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1696)
tonsas novales agros messos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 711)
nam litotes figura est, ut "munera nec sperno". inaratae non satae, unde est illud "alternis idem tonsas cessare novales". alii 'inaratae' accipiunt quae est pabulo pecoribus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 824)
ver- bum 'infode' venit ab eo quod est 'fodio fodis fodit', unde Plautus in Rudente "luto usus multo multam terram confode". et 'infode conchas' circa radices scilicet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3483)
vel, quod melius est, quia ait in primo "alternis idem tonsas cessare novales et se- gnem patiere situ durescere campum", quod fieri non potest, nisi fuerint spatia maiora terrarum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4124)
nam oves semper tonsae lavantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4463)

SEARCH

MENU NAVIGATION