라틴어 문장 검색

non Lucilius hic Lucretiusque est, non Turnus, Memor, Ennius, Catullus, Stella et Septimius Petroniusque aut mordax sine fine Martialis, non qui tempore Caesaris secundi aeterno incoluit Tomos reatu, nec qui consimili deinde casu ad vulgi tenuem strepentis auram irati fuit histrionis exsul, non Pelusiaco satus Canopo, qui ferruginei toros mariti et Musa canit inferos superna, nec qui iam patribus fuere nostris primo tempore maximi sodales, quorum unus Bonifatium secutus nec non praecipitem Sebastianum natales puer horruit Cadurcos plus Pandionias amans Athenas;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem46)
nam Lemnius illic ceu templum lusit Veneri fulmenque relinquens hic ferrugineus fumavit saepe Pyragmon.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 3)
nec si me docuisset ille fari, iussus pascere qui gregem est clientis Amphrysi ad fluvium deus bubulcus, quod ferrugineos Cyclopas arcu stravit sub Liparensibus caminis vibrans plus grave fulmen in sagitta.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium45)
"aeternum stridens a veitice surgit et ferrugineam frontem discriminat anguis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권208)
it tamen et medica firmat vestigia virga, tum steriles luci possessaque manibus arva et ferrugineum nemus adstupet, ipsaque Tellus miratur patuisse retro, nec livida tabes invidiae functis quamquam et iam lumine cassis defuit, unus ibi ante alios, cui laeva voluntas semper et ad superos - hinc et gravis exitus aevi - insultare malis rebusque aegrescere laetis,
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권7)
"agunt Minyae, geminus fragor ardua canet per latera, abruptam eredas radicibus ire Ortygiam aut fractum pelago decurrere montem, ast ubi suspensis siluerunt aequora tonsis, mitior et senibus cygnis et pectine Phoebi vox media de puppe venit, maria ipsa carinae accedunt, post nosse datum est:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권133)
totis iamque exsul habenis indulget, caecusque avidos inlidit in aegrum cornipedem cursus, miscentur frena manusque telaque, et ad terram turbatis gressibus ambo praecipiant, ut nocte rates, quas nubilus auster implicuit, frangunt tonsas mutantque rudentes, luctataeque diu tenebris hiemique sibique, sicut erant, imo pariter sedere profundo:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권279)
tonsa coma 'tonsa' composita:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5561)
tonsisque ferunt mantelia villis 'tonsis villis' vel minutis vel conpositis, ut tonsa coma, pressa corona est;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7015)
tonsae olivae minutis foliis compositae, ut "tonsisque ferunt mantelia villis". habiturum se autem coronam tonsilem dicit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 211)
'tonsae' compositae, ut Cicero "cum saltatrice tonsa".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 213)
causeam habeas ferrugineam, et scutulam ob oculos laneam, palliolum habeas ferrugineum (nam is colos thalassicust), id conexum in umero laevo, exfafillato bracchio, praecinctus aliqui:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 476)

SEARCH

MENU NAVIGATION