라틴어 문장 검색

Quorum Eustasius in eam requiem praecessit, quae nullis fluctibus sicut insula tunditur, nec Caprariam desiderat, quia nec cilicio iam quaerit indui.
(아우구스티누스, 편지들, 15. (A. D. 398 Epist. XLVIII) Domino Dilecto et Exoptatissimo Fratri et Conpresbytero Eudoxio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 4:5)
At nos liquorem bibimus et propinamus ex infinitis confectam uvis, iisque maturis et tempestivis, et per racemos quosdam collectis ac decerptis, et subinde in torculari pressis, ac postremo in vase repurgatis et clarificatis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 307:4)
Deinde, cum malleatio non amplius sufficeret, aegrius se recipiente aqua, molendino seu torculari usi sumus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:7)
Qui fortiter emungit elicit sanguinem, cumque torcular vini premitur fortius vinum prodit acerbum, acinum sapiens.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 2:9)
Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis.
(불가타 성경, 호세아서, 9장2)
Et implebuntur areae frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo;
(불가타 성경, 요엘서, 2장24)
quid fuistis? Cum accederetis ad acervum viginti modiorum, erant decem; cum intraretis ad torcular, ut hauriretis quinquaginta lagenas, erant viginti.
(불가타 성경, 하까이서, 2장16)
Et revertetur omnis terra in desertum, a Gabaa usque ad Remmon ad austrum Ierusalem, quae exaltabitur et habitabitur in loco suo, a porta Beniamin usque ad locum portae Prioris, et usque ad portam Angulorum, et a turre Hananeel usque ad Torcularia regis.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장10)
Et scidit vestimenta sua Matthathias et filii eius et operuerunt se ciliciis et planxerunt valde.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장14)
et ieiunaverunt illa die et induerunt se ciliciis et cinerem imposuerunt capiti suo et disciderunt vestimenta sua
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장47)
Alexander autem rex erat in Cilicia illis temporibus, quia rebellabant, qui erant de locis illis;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장14)
Accinctaeque mulieres ciliciis sub mammis per vias confluebant; sed et virgines, quae conclusae erant, aliae quidem procurrebant ad ianuas, aliae autem ad muros, quaedam vero per fenestras aspiciebant;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장19)
Qui autem cum Maccabaeo erant, appropinquante illo, ad supplicationem Dei terra capita aspergentes lumbosque ciliciis praecincti
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장25)
Bello Alexandrino conflato Caesar Rhodo atque ex Syria Ciliciaque omnem classem arcessit;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 1:1)
Cum duce assumpto Alexandrini nihilo se firmiores factos aut languidiores Romanos animadverterent eludentibusque militibus regis aetatem atque infirmitatem magnum dolorem acciperent neque se quicquam proficere viderent, rumoresque exsisterent magna Caesari praesidia terrestri itinere [ex] Syria Ciliciaque adduci, quod nondum auditum Caerari erat, commeatum, qui mari nostris supportabatur, intercipere statuerunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION