라틴어 문장 검색

In anno secundo post necem Malduci Burgoldus de regno Corrozan egressus, Brodoan rex Alapiae, et Cocosander de civitate Lagabria, cum quadraginta millibus Turcorum in terram Antiochiae cum apparatu magno et intolerabili armatura profecti sunt, tentoria sua locantes in campestribus civitatum Rossa, Royda et Femie, quarum suburbia tormentis lapidum atterentes et expugnantes, Femie vero nullatenus nocere valentes, totam regionem inibi praeda et igne depopulati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 38:1)
et quihoc tormentum remittit, multiplicat munus suum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 118:20)
Ait enim Seneca, "Grave tormentum est debere, cui nolis,"et cetera.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 125:3)
Quare Seneca eciamait, "Tacitum tormentum ignominie conscientia."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 16:6)
Nam ut ait Seneca in epistolis, "Maiore tormento pecunia possidetur quamqueritur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 48:7)
Inde eciam Cassiodorusdixit, "Non est parvum tormentum adversus aliquod formidare venturum, dumsemper extimatur emergere quod timetur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 79:17)
Si ergo Salomon tam sapiens et qui ferre omnia bona quecumque excogitaripossunt habuit, et ea pro nichilo reputavit, nos alii miseri homines quiferre nulla habuimus eaque ipsa cum labore acquirimus, cum timore retinemus,cum tormento amittimus, quare in hiis inheremus et pro illis Deum creatoremnostrum relinquimus, simulque vittam amittimus eternam?
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 91:11)
quoniam potentes potenter tormenta patientur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 21:9)
Septimus vero ordo is erit, ut exsultent cum fiducia, et sine ulla cunctatione confidant, et sine trepidatione laetentur, festinantes vultum ejus videre, cui sedulae servitutis obsequia detulerunt:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:18)
Vigiliae enim et tormenta viro edaci (Eccli.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 5:5)
Quibus ita sceleste patratis, Paulus cruore perfusus, reversusque ad principis castra, multos coopertos paene catenis adduxit, in squalorem deiectos atque maestitiam, quorum adventu intendebantur eculei, uncosque parabat carnifex et tormenta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 9:1)
Qui nullo perspicaciter inquisito, sine innocentium sontiumque differentia, alios verberibus vel tormentis afflictos exsulari poena damnarunt, quosdam ad infimam trusere militiam, residuos capitalibus addixere suppliciis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 2:2)
Residui ducti Mediolanum, excruciatique tormentis, et confessi inter epulas petulanter se quaedam locutos, iussi sunt attineri poenalibus claustris, sub absolutionis aliqua spe (licet incerta). Protectores vero pronuntiati vertere solum exilio, ut Marino eisdem consciis mori permisso, veniam Arbetione meruere precante.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 11:1)
Exsurgebat enim effervens laetitia Paulus, tartareus ille delator, ad venenatas artes suas licentius exercendas, et inquirentibus in negotium consistorianis atque militaribus (ut praeceptum est) Proculus admovetur eculeo, Silvani domesticus, homo gracilis et morbosus, metuentibus cunctis, ne vi nimia tormentorum, levi corpore fatigato, reos atrocium criminum promiscue citari faceret multos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 6장 1:2)
Philoromum enim aurigam rapi praeceptum, secuta plebs omnis, velut defensura proprium pignus, terribili impetu praefectum incessebat ut timidum, sed ille stabilis et erectus, immissis apparitoribus, correptos aliquos vexatosque tormentis, nec strepente ullo nec obsistente, insulari poena multavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION