라틴어 문장 검색

Difficilis aeque curatio est in eadem aetate, ubi humerorum dolor vel ad manus pervenit, vel ad scapulas tendit, torporemque et dolorem creat, neque bilis vomitu levatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 39:1)
At si diu frigus est, et torpor, et jactatio corporis, non alienum est in ipsa febre dare mulsi tres aut quatuor cyathos, vel cum cibo vinum bene dilutum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IX Curatio lentarum febrium. 2:1)
Quod si post longas febres ejusmodi torpor accessit, cetera eadem servanda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XX De Lethargicis. 6:1)
A quibus ac pube abdomen sursum versus ad praecordia pervenit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 13:2)
etiam ubi tenuis fistula abdomen perrupit, excidere eam licet, suturaque oras conjungere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 8:1)
quidam, cute primum adusta, deinde interiore abdomine inciso;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XV Quomodo aqua hydropicis emittatur. 1:5)
Interdum autem vel ex ictu aliquo, vel retento diutius spiritu, vel sub gravi fasce, interior abdominis membrana, superiore cute integra, rumpitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVII De interiore membrana abdominis rupta. 2:1)
adfertque tum dolorem et scroto et inguinibus et abdomini:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 5:9)
et , extento scroto, ut cutis inguinis intenta sit, id incidendum sub imo ventre, qua cum abdomine tunicae inferiores committuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 1:10)
Sed non a summa inguinis plaga, verum infra paulum ea abscindenda, ne laesa abdominis membrana inflammationes moveat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 4:2)
dextraeque digitos super imum abdomen leniter imponit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 10:4)
Sub costis vero prioribus quinque, quas νόθασ Graeci nominant, breves tenuioresque, atque ipsae quoque paulatim in cartilaginem versae, extremis abdominis partibus inhaerescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 15:2)
Si vero etiam torpor accessit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 1:9)
"Quis novus hic torpor, socii?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:227)
qui torpor inertem marmorea me peste ligat?"
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia61)

SEARCH

MENU NAVIGATION