라틴어 문장 검색

sed statim jam ab initio facienda est earum collectio, tanquam historia quaedam particularis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 319:3)
Etenim propositiones particulares omnino fixae non sunt, ubi scilicet natura inquisita reperitur in aliquo concreto fluxa et mobilis, viz.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 323:7)
Quocirca particulares propositiones non habent praerogativam aliquam majorem, nisi tantum in casu migrationis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 323:9)
Et nihilominus, etiam particulares illae propositiones comparatae et collatae cum universalibus multum juvant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 323:11)
verum quantum ipsum materiae sive summam totalem constare, nec augeri aut minui.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 390:4)
vel etiam (in particulari) quid habeat lac butyri, quid coaguli, quid seri, et hujusmodi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 394:3)
Deinde etiam omnes fere virtutes particulares secundum multum aut parvum corporis operantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 437:8)
esse enim definitionem tantum per effectus, eosque particulares.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 451:14)
Quinetiam quae adhuc cognita sunt et in usum venerunt, in Historiis Particularibus singularum artium describentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 477:5)
Rursus ex istis instantiis 27, nonnullarum (ut superius diximus de aliquibus) facienda est collectio jam ab initio, nec expectanda particularis inquisitio naturarum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 500:1)
Reliquae tum demum conquirendae sunt, cum conficiemus tabulas comparentiae ad opus interpretis circa aliquam naturam particularem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 500:4)
De nobilitate primum agamus ut est portio reipublicae, deinde ut est conditio hominum particularium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 1:2)
Quod vero ad nobilitatem spectat in personis particularibus, venerationem certe habet videre castellum aut aedificium antiquum quod nulla ruina invasit, aut etiam annosam et proceram arborem solidem et integram.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 2:2)
Curatio autem legitima morbo particulari aptari debet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 14:4)
Inde occidentales particularium deorum suorum nomina praedicant, etsi nomen nullum generale habeant quod Deum significet:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION