라틴어 문장 검색

Falsum esse, quod Verrius Flaccus, in libro secundo quos De Obscuris M. Catonis composuit, de servo recepticio scriptum reliquit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VI 1:1)
Libri statim quaesiti allatique sunt Verrii Flacci De Obscuris Catonis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VI 3:2)
Cum pace autem cumque venia istorum, si qui sunt, qui Verrii Flacci auctoritate capiuntur, dictum hoc sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VI 5:1)
Anno deinde post Romam conditam quadringentesimo ferme et nonagesimo, consulibus Appio Claudio, cui cognomentum Caudex fuit, Appii illius Caeci fratre, et Marco Fulvio Flacco, bellum adversum Poenos primum coeptum est, neque diu post Callimachus, poeta Cyrenensis, Alexandriae apud Ptolemaeum regem celebratus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 40:1)
Misit autem paulo post Favorino librum quem promiserat - Verri, opinor, Flacci erat - , in quo ad hoc genus quaestionis pertinentia haec fuerunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VII 6:1)
Munatius Flaccus proximum gladio traicit lictorem;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 52:6)
Mercello simili confidentia Flaccum, municipem suum, adiuvant:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 52:11)
Ita uno die VI proeliis factis, tribus ad Dyrrachium, tribus ad munitiones, cum horum omnium ratio haberetur, ad duo milia numero ex Pompeianis cecidisse reperiebamus, evocatos centurionesque complures (in eo fuit numero Valerius Flaccus L.
(카이사르, 내란기, 3권 53:1)
Commodissimum visum est C. Valerium Procillum, C. Valerii Caburi filium, summa virtute et humanitate adulescentem, cuius pater a C. Valerio Flacco civitate donatus erat, et propter fidem et propter linguae Gallicae scientiam, qua multa iam Ariovistus longinqua consuetudine utebatur, et quod in eo peccandi Germanis causa non esset, ad eum mittere, et una M. Metium, qui hospitio Ariovisti utebatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 47장4)
trabeata per urbes ostentatur anus titulumque effeminat anni.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:4)
decurrat trabeata domus tradatque secures mutua posteritas servatoque ordine fati Manlia continuo numeretur consule proles."
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:171)
collectae consule messes et sulcata diu trabeato rura colono."
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:259)
fulgentia tecum collecti trabeatus adit delubra senatus Romano puerum gaudens offerre favori, ut novus imperio iam tunc adsuesceret heres.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:23)
talis ab Histro vel Scythico victor rediens Gradivus ab axe deposito mitis clipeo candentibus urbem ingreditur trabeatus equis;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:194)
Vt satis testium et qui servi eadem noscerent repperit, aditum ad principem postulat, demonstrato crimine et reo per Flaccum Vescularium equitem Romanum, cui propior cum Tiberio usus erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 28장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION