라틴어 문장 검색

Cetibus angelicis tales ascribit honestas Vite, uirtutis meritum mercesque laboris, Quos uel uirgineus candor uel purpura uestit Martirii, uel doctoris sua laurea ditat, Vel quos aureole munus non excipit, omnes Laurea communi fretos mercede coronat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 22:4)
Sic instet uicio quod rerum parcat honori, In commune bonum ne lux abscondita parce Luceat et uirtus det fructus clausa minores, Interius sibimet ut pauci uiuat et extra Vt plures, intus sibi uiuens, pluribus extra;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 10:4)
Eorum siquidem hominum qui Veneris profitentur grammaticam, alii solummodo masculinum, alii feminum, alii commune, sive promiscuum genus familiariter amplexantur:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:45)
eas vero quae eloquentissimae contradictionis insultibus ejus leges expugnare conantur, aeterni anathematis exclusione suspendat, cum philosophicae assertionis auctoritas maximarum plerasque diversis facultatibus fateatur esse communes;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:22)
Et ne consequentis fallacia, ex similium conformatione [0458D] progenita, posset industriam Veneris impedire, terminos specialibus specificavi signaculis, ut familiari liberae agnitionis intuitu, audenter agnosceret quos terminos subjectionis gradus inferior, quos vero praedicationis apex superior ex suae habitudinis jure deposceret, ne si complexio terminorum inconsequens proportionatam habitudinem non teneret in commune, nugationis uniformis deformitas nasceretur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:31)
Quoniam ergo res nostra communi degrassatione vexatur, et precibus melliens, tibi obedientiae virtute praecipiens, et jubendo moneo, et monendo jubeo, quatenus omni excusationis sophismate relegato, ad nos matures accessum, ut mei [0477A] mearumque Virginum assistente praesentia, abominationis filios a sacramentali Ecclesiae nostrae communione sejungens, cum debita officii solemnitate, severa excommunicationis virga percutias.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:12)
Non multo dehinc tempore tam egregiis viris in unum collatis, placuit, ex communi consilio, quatenus jam congruum tempus expeditionis operti, sicut devoverant, deinceps viam continuarent versus civitatem Nicaeam, quam gentilis virtus Turcorum, imperatori injuste ereptam, [0422A] suo subjugavit dominio.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 40:1)
Unde magnis et parvis in unum vocatis, decretum est communi consilio ut ad portum Civitot innumerabiles copiae equestris et pedestris vulgi [0429D] mitterentur, qui naves a domino imperatore impetratas, ejusque dono concessas, a mari per siccum iter vehiculis, arte lignorum aptatis funibus canabinis, et loris taureis humero et collo hominum et equorum impositis, usque ad lacum Nicaeae perducere valerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 64:4)
Tantum necessaria arti meae et communi sumptu et juvamine administrentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 70:6)
Biduo autem communi agmine gradientes per juga montium, et angustas fauces viarum, decreverunt tanti exercitus divisionem fieri [0434C] ut liberius et spatiosius in castris populus habitaret, sicque divisus, plenius escis et pabulo equorum abundaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 76:2)
In hujus victoriae prospero [0438A] successu omnes unanimiter, Boemundus scilicet et caeteri principes praefati, qui erant ductores et columnae exercitus, in concordiam et consilium redeunt, et ab illo die commistis cibariis cunctisque rebus necessariis, omnia communia habere decreverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 86:2)
Aliae, miserae juxta fetus suos in via communi volutabantur, omnem pudorem et secreta sua oblitae prae memoratae sitis difficillima passione.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 4:3)
decretum [0439A] est communi benevolentia, propter nimietatem populi, exercitum in partes dividi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 6:2)
Nec mora, deinceps commistis copiis, tentoria communi consensu pariter ante urbis moenia reponunt, et ex praeda, quam contraxerant ex montanis et regione in bobus et armentis, cibos mactant, et parant, ignique apponunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 14:14)
Post haec diebus aliquot evolutis, et fama Baldewini longe lateque crebescente, et bellorum suorum virtute super omnes hostes suos divulgata, dux civitatis Rohas, quae dicitur Edessa, sita in [0448D] regione Mesopotamiae, episcopum ejusdem urbis cum duodecim majoribus civitatis, quorum consilio omnis status regionis fiebat, ad ipsum Baldewinum misit, quatenus cum Gallis militibus ad urbem descenderet, terram adversus Turcorum infestationes defenderet, et cum duce communi potentia et dominio universos reditus et tributa obtineret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 38:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION