라틴어 문장 검색

Sed ubi in Africam venit, exercitus [ei] traditus a Sp.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 44장1)
Exercitus ei traditur a P. Rutilio legato;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 86장5)
In quo uidelicet monasterio cum aliquot annos Deo seruiret, animaduertit paulatim adulescens animi sagacis, minime perfectam esse uirtutis uiam, quae tradebatur a Scottis, proposuitque animo uenire Romam, et qui ad sedem apostolicam ritus ecclesiastici siue monasteriales seruarentur, uidere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 2:2)
hic enim regum primus traditum a prioribus morem de omnibus senatum consulendi solvit, domesticis consiliis rem publicam administravit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 503:1)
neuter tribunos militum eo anno fuisse traditum a scriptoribus antiquis dissimulat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 244:3)
multiplex caedes utrimque facta traditur ab aliis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 82:2)
occupatis igitur Carthaginiensibus Celtiberico bello haud cunctanter Hiberum transgrediuntur nec ullo viso hoste Saguntum pergunt ire, quod ibi obsides totius Hispaniae traditos ab Hannibale fama erat modico in arce custodiri praesidio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 254:1)
quid enim aliud quam admonendi essetis, ut morem traditum a patribus necessario ad rem militarem exemplo servaretis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 724:1)
ceterum Cornelius morem traditum a patribus sequendum aiebat, ut qui primus censor ex iis qui viverent fuisset, eum principem legerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 173:1)
inde duo munita oppida cum praesidiis tradita a praefectis Romano.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 236:2)
ad quorum discessum non respiravit modo Mago, cum terra marique ancipiti metu urgeretur, sed etiam audita rebellione Ilergetum spem recuperandae Hispaniae nanctus, nuntios Carthaginem ad senatum mittit qui simul seditionem civilem in castris Romanis, simul defectionem sociorum in maius verbis extollentes hortentur ut auxilia mitterent quibus traditum a patribus imperium Hispaniae repeti posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 462:1)
quae sibi traditae a maioribus essent, earum hereditaria ac iusta possessione non excessurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 112:3)
et Persea quidem cum maiore filio Philippo traditos A. Postumio in custodiam misit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 340:1)
In quibus quidem fere tota fidei nostrae summa circa divinitatem Verbi apertissima continetur, sicut ipsa postmodum tradita est a summis scriptoribus Novi Testamenti, Joanne scilicet et Paulo apostolis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 59:12)
Tandem mane adhuc persistentes fures in cepto opere conprehensi a pluribus traduntur vinculis artioribus, et tandem praedicti sancti episcopi Theodredi iudicio subduntur.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION