라틴어 문장 검색

Magnum viaticum pro magna facultate et paratu magno nove positum est, videturque Graecos secutus, qui ἐφόδιον a sumptu viae ad aliarum quoque rerum apparatus traducunt ac saepe ἐφοδίασον pro eo dicunt, quod est institue et instrue.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 14:2)
Adprime crebrius est, cumprime rarius traductumque ex eo est, quod cumprimis dicebant pro quod est inprimis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 15:2)
Cui regi utraque unio quodammodo attribui possit, quandoquidem illa rosarum in ipso consummata fuit, illa vero regnorum fundata et inchoata.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 3:2)
Secundum exercitum (qui maxime in pugnam venturus esset, in cuius manu fortuna praelii eius dei maxime sita foret) domino camerario attribuit, cui praeceperat ut a fronte rebelles invaderet, ex ea parte quae Londinum prospiciebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 31:5)
Ideoque vere attribui poterat secreto augurio et inspirationi (quae saepenumero influit non tantum in corda regum, verumetiam in pulsas et venas populorum) de faelicitate ex eo coniugio temporibus futuris secutura.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 13:3)
Verum illi forsitan ad veritatem propius accedent qui caussas huius rei minus longe petunt easque attribuunt naturae suae, aetati ingravescenti, paci quae opes alit, animoque nulla alia ambitione aut opere occupato.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:25)
nec ordinem divinum imitata est, qui primo die lucem tantum creavit, eique unum diem integrum attribuit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:73)
Itaque hujusmodi exemplis quartam partem nostri operis attribuimus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 37:8)
Nam si traducatur ad alia quae similia existimantur, nisi rite et ordine fiat illa traductio, res fallax est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 154:3)
Deus autem primo die creationis lucem tantum creavit, eique operi diem integrum attribuit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:8)
Itaque nomen illud sophistarum, quod per contemptum ab iis, qui se philosophos haberi voluerunt, in antiquos rhetores rejectum et traductum est, Gorgiam, Protagoram, Hippiam, Polum, etiam universo generi competit, Platoni, Aristoteli, Zenoni, Epicuro, Theophrasto, et eorum successoribus, Chrysippo, Carneadi, reliquis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:6)
Itaque mirum non erat, apud Aegyptios (qui rerum inventoribus divinitatem et consecrationem attribuerunt) plures fuisse brutorum animalium imagines quam hominum:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 161:7)
idem etiam ad philosophiam optime traducitur, ut ex fructibus judicetur et vana habeatur quae sterilis sit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 162:7)
Itaque optime traducitur illud Phocionis a moribus ad intellectualia:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:17)
quibus singulis vix duae centuriae annorum merito attribui possunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 173:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION