라틴어 문장 검색

Euripidem quoque M. Varro ait, cum quinque et septuaginta tragoedias scripserit, in quinque solis vicisse, cum eum saepe vincerent aliquot poetae ignavissimi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IV 4:1)
sed quae procrastinata sunt ab eo, ut post recenserentur, et absolvi, quoniam mors praeverterat, nequiverunt, nequaquam poetarum elegantissimi nomine atque iudicio digna sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 7:1)
Tum Aeschylus Athenis tragoediarum poeta celebris fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 10:1)
Sed nos postea Favorino desideranti harum omnium significationum monumenta apud Ciceronem, sicut supra scripsi, et apud elegantissimos veterum reperta exhibuimus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VII 9:7)
Fac igitur ut experiamur elegantiorem esse te in medendo quam in dicendo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 8:1)
In priore verbo graves prosodiae, quae fuerunt, manent, reliquae mutant, mutant inquit elegantissime pro mutantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XII 9:3)
Atque ibi Iulius Celsinus admonuit, in tragoedia quoque Enni quae Iphigenia inscripta est, id ipsum de quo quaerebatur scriptum esse et a grammaticis contaminari magis solitum quam enarrari.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 12:1)
In eius tragoediae choro inscriptos esse hos versus legimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 13:2)
Ponit versus Platonis amatorios quos admodum iuvenis lusit, dum tragoediis contendit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XI 1:1)
Neque adeo pauci sunt veteres scriptores, qui quidem eos Platonis esse philosophi adfirmant, quibus ille adulescens luserit, cum tragoediis quoque eodem tempore faciendis praeluderet:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XI 3:1)
Caecilius, inquisitis exploratisque multarum urbium legibus, eleganti atque absoluta brevitate verborum scriptas diceret, Sit, inquit, hoc Favorinus, in pleraque earum legum parte ita uti dicis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 5:2)
sed, quid elegantissimus poeta dicat, vide:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 55:3)
amavi prosus in utriusque epistula brevitatis elegantissimae filum tenuissimum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, V 11:2)
quem qui elegantius, inquit, loquuntur 'sequestrem' appellant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, XI 3:2)
Attamen cum secum reputaret minus sibi tutum futurum, et hominum curiositati et inquisitioni magis obnoxium, si fabulam istam hic in Anglia egisset, consultius fore putavit si, more scenarum in tragoediis et similibus, magis e longinquo rem ostentaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION