라틴어 문장 검색

Stulte Chusi arachites amicitiam quae erat ei cum David tanta fide servavit, ut sollicitudinem securitati praeferret;
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:39)
Deinde illos qui ob multas sollicitudines et curas quas generat, cavendam eam existimant, ineptiae credidimus arguendos.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:19)
Quid praeterea magis competit amicitiae, quam pax quaedam ad invicem et tranquillitas cordis, cuius semper expers est suspiciosus?
(DE AMICITIA, CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam. 1:5)
Ergo et ipsum felicissimum non negabis qui in eorum inter quos vivit visceribus requiescit, amans omnes et amatus ab omnibus, quem ab hac suavissima tranquillitate, nec suspicio dividat, nec timor excutiat.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:24)
Et illum quidem nullo adhuc curae pastoralis onere pressus, nulla rerum temporalium sollicitudine distentus, claustralium deliciarum et spiritalium dulcedinum, quibus tunc initiabar, socium consortem que delegeram;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:10)
Istum iam iuvenem in meae sollicitudinis partem ascitum, in his sudoribus meis habui coadiutorem.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:12)
Mare, tumultuosis prius fluctibus debacchatum, nunc puellaris adventus feriando solemnia, tranquillitatis pacem spondebat perpetuam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:18)
magnanimitas operantis sollicitudinem:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:62)
Ad meae tantum voluntatis arbitrium, nunc tempestatis stomachatur in iram, nunc in tranquillitatis pacem revertitur, nunc elatum tumoris superbia, in montis evadit imaginem:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:18)
Qui sunt invidiae motus, nisi humanae tranquillitatis hostes, mentalis depraedationis satellites?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:23)
Hac igitur nocte cum omni tranquillitate peracta, et obsidibus Petro a principe fideliter restitutis, centum viri Alemannorum propter contentionem vilissimam, cum quodam Bulgaro vespere habitam in venditione et emptione, paulisper subtracti a tergo agminis Petri, septem molendinis, quae sub praedicto ponte in flumine degebant, ignem submiserunt, et in favillam redegerunt, quin et domos quasdam, quae extra urbem erant, simili incendio in ultionem furoris sui succenderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 20:4)
In hac itaque famis afflictione quam audistis, et timore obsidionis, et sollicitudine insidiarum assultuumque quos a foris Turci adhuc assidue inferebant, populoque Dei humiliato ac desperato, clericus quidam de terra Provinciae per visionem sibi lanceam revelatam asseruit, qua Dominus noster Jesus Christus in latere perforatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 86:1)
Libenter per omnia tuis parere mandatis de redemptione Baldewini, amici et consocii nostri, decrevimus, et haec sollicitudo nostra semper fuit et est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 92:5)
honestas, gloria, tranquillitas, atque iocunditas;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 75:8)
Nam cum alius laboret in sapientia, doctrina,et sollicitudine, homini otioso quesita dimittit;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 93:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION