라틴어 문장 검색

Disseruit autem contra ἀπάθειαν Stoicorum, lacessitus a quodam Stoico, tamquam minus sapienter et parum viriliter dolorem ferret ex morte pueri quem amaverat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XII 3:1)
Filii, confortamini et viriliter agite in lege, quia in ipsa gloriosi eritis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장64)
Et venerunt per Idumaeam et applicuerunt ad Bethsuram. Et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et succenderunt eas igne et pugnaverunt viriliter.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장31)
Quam ob rem viriliter nunc vita excedendo, senectute quidem dignus apparebo;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장27)
sed, cum dies quinta illucesceret, viginti iuvenes ex his, qui cum Maccabaeo erant, accensi animis propter blasphemias, murum viriliter aggressi feroci animo, occursantem quemque caedebant;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장35)
Sed, cum per contentionis festinationem non certo ictu plagam dedisset, et turbae intra ostia irrumperent, recurrens audacter ad murum praecipitavit semetipsum viriliter in turbas;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장43)
Urbs in conspectu montana cacumina velat tranquillo praetenta mari.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Descriptio portus Smyrnensis1)
Sic enim et maris atrocitas obiectu crepidinis frangitur, et in tranquillo consistens piscis sedibus suis non exturbatur, neque ipsum vivarium repletur algarum congerie, quam tempestatibus eructat pelagi violentia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 10:3)
26. Emendabitur quidem - quanquam non sit quin nota cicatrix infamis Apostolicam Sedem usque ad ignem, cui celi qui nunc sunt et terra sunt reservati, deturpet -, si unanimes omnes qui huiusmodi exorbitationis fuistis auctores, pro Sponsa Christi, pro sede Sponse que Roma est, pro Ytalia nostra, et ut plenius dicam, pro tota civitate peregrinante in terris, viriliter propugnetis, ut de palestra iam cepti certaminis undique ab Occeani margine circumspecta, vosmetipsos cum gloria offerentes, audire possitis:
(단테 알리기에리, Epistolae 83:1)
Quorum unum in tantum muliebre videtur propter vocabulorum et prolationis mollitiem quod virum, etiam si viriliter sonet, feminam tamen facit esse credendum.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 127:2)
Qui peruenit, fecitne uiriliter?
(호라티우스의 첫번째 편지, 1723)
Quare in tranquillo tempestatem adversam optare dementis est, subvenire autem tempestati quavis ratione sapientis, eoque magis, si plus adipiscare re explicata boni quam addubitata mali.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 108:3)
Quod enim viriliter animoque magno fit, id dignum viro et decorum videtur, quod contra, id ut turpe, sic indecorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 122:8)
itaque barbari quidam et inmanes ferro decertare acerrume possunt, aegrotare viriliter non queunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 65:4)
"fortuna viriliter"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권265)

SEARCH

MENU NAVIGATION