라틴어 문장 검색

Nemo enim in tribunis, nemo in regibus plures eorum terras, exterminatis uel subiugatis indigenis, aut tributarias genti Anglorum, aut habitabiles fecit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXIV.4)
septimus Osuiu frater eius, aequalibus pene terminis regnum nonnullo tempore cohercens, Pictorum quoque atque Scottorum gentes, quae septentrionales Brittaniae fines tenent, maxima ex parte perdomuit, ac tributarias fecit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. V.12)
Galli transalpini qui in Italiam inruperant caesi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XX Periocha8)
eodem anno Galli Transalpini transgressi in Venetiam sine populatione aut bello haud procul inde, ubi nunc Aquileia est, locum oppido condendo ceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 235:1)
Galli Transalpini per saltus ignotae antea viae, ut ante dictum est, in Italiam transgressi oppidum in agro, qui nunc est Aquileiensis, aedificabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 542:1)
legatis Romanis Transalpini populi benigne responderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 654:1)
fama erat Gallos Transalpinos iuventutem armare, nec in quam regionem Italiae effusura se esset sciebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 215:1)
Galli Transalpini, tria milia hominum, in Italiam transgressi, neminem bello lacessentes agrum a consulibus et senatu petebant ut pacati sub imperio populi Romani essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 616:1)
dum bellum in Macedonia geritur, legati transalpini ab regulo Gallorum - Balanos ipsius traditur nomen;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 166:1)
Remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem et coronam, quam debebatis; et, si quid aliud erat tributarium in Ierusalem, iam non sit tributarium.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장39)
Sed enim agri tributo onusti viliores, hominum capita stipendio censa ignobiliora (nam hae sunt notae captivitatis), dei vero qui magis tributarii, magis sancti, immo qui magis sancti, magis tributarii.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 13장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION