라틴어 문장 검색

x xxv xl. Vides enim, ut quindena sese summulae quantitate transcendant;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 1:6)
Aetate denique M. Tullii, sicut ipse quodam loco significat, nondum Caucasum montem Romanae rei publicae fama transcenderat et erat tunc adulta Parthis etiam ceterisque id locorum gentibus formidolosa.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:12)
Da fontem lustrare boni, da luce reperta
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 23:1)
Transcendit ignis uerticem,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, II 8:1)
Ratio uero hanc quoque transcendit speciemque ipsam quae singularibus inest uniuersali consideratione perpendit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 4:3)
Quid igitur postulas ut necessaria fiant quae diuino lumine lustrentur, cum ne homines quidem necessaria faciant esse quae uideant?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 3:4)
Caesar interim lustrato exercitu a. d.
(카이사르, 아프리카 전기 75:1)
His rebus confectis totum exercitum lustrat;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 56:10)
Itaque, dum locus comminus pugnandi daretur, aequo animo singulas binis navibus obiciebant atque iniecta manu ferrea et retenta utraque nave diversi pugnabant atque in hostium naves transcendebant et magno numero Albicorum et pastorum interfecto partem navium deprimunt, nonnullas cum hominibus capiunt, reliquas in portum compellunt.
(카이사르, 내란기, 1권 58:5)
Ipsi erant transcendendae valles maximae ac difficillimae;
(카이사르, 내란기, 1권 68:3)
Pompeiani hoc insolentius atque audacius nostros premere et instare coeperunt cratesque pro munitione obiectas propulerunt, ut fossas transcenderent.
(카이사르, 내란기, 3권 46:4)
Quod cum esset animadversum coniunctam esse flumini, prorutis munitionibus defendente nullo transcenderunt, omnisque noster equitatus eas cohortes est secutus.
(카이사르, 내란기, 3권 68:4)
Deiectis, ut diximus, antemnis, cum singulas binae ac ternae naves circumsteterant, milites summa vi transcendere in hostium naves contendebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 15장1)
Fit magna caedes: nonnulli relictis equis fossam transire et maceriam transcendere conantur. Paulum legiones Caesar quas pro vallo constituerat promoveri iubet.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 70장5)
Cum omnes regiones Galliae togatae Caesar percucurrisset, summa celeritate ad exercitum Nemetocennam rediit legionibusque ex omnibus hibernis ad fines Treverorum evocatis eo profectus est ibique exercitum lustravit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 53장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION