라틴어 문장 검색

duorum egressus coli, duo esse praetoria, pervicacibus magis et impotentibus mulierum iussis quae Oppiis quondam aliisque legibus constrictae nunc vinclis exolutis domos, fora, iam et exercitus regerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 33장9)
neque senatorio ambitu abstinebat clientes suos honoribus aut provinciis ornandi, facili Tiberio atque ita prono ut socium laborum non modo in sermonibus, sed apud patres et populum celebraret colique per theatra et fora effigies eius interque principia legionum sineret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 2장7)
ac primo laetus Germanis adventus atque eo quod nullis discordiis imbutus pari in omnis studio ageret celebrari, coli, modo comitatem et temperantiam, nulli invisa, saepius vinolentiam ac libidines, grata barbaris, usurpans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 16장6)
sed quia sacerdotes eorum tibia tympanisque concinebant, hedera vinciebantur vitisque aurea templo reperta, Liberum patrem coli, domitorem Orientis, quidam arbitrati sunt, nequaquam congruentibus institutis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 5장17)
Seianum res nouas molientem, quamuis iam et natalem eius publice celebrari et imagines aureas coli passim uideret, uix tandem et astu magis ac dolo quam principali auctoritate subuertit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 65장 1:1)
datoque negotio, ut simulacra numinum religione et arte praeclara, inter quae Olympii Iouis, apportarentur e Graecia, quibus capite dempto suum imponeret, partem Palatii ad forum usque promouit, atque aede Castoris et Pollucis in uestibulum transfigurata, consistens saepe inter fratres deos, medium adorandum se adeuntibus exhibebat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 22장 2:2)
puerum Sporum exectis testibus etiam in muliebrem naturam transfigurare conatus cum dote et flammeo per sollemnia nuptiarum celeberrimo officio deductum ad se pro uxore habuit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 28장 1:3)
asturconem, quo maxime laetabatur, posteriore corporis parte in simiae speciem transfiguratum ac tantum capite integro hinnitus edere canoros.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 46장 1:3)
Itaque suppliciorum quoque metu perculsi ad Sisigambim, Darei matrem, occulto itinere ignotoque hostibus mittunt, qui peterent, ut ipsa regem mitigaret, haud ignari, parentis eam loco diligi colique.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 13:1)
denae vestes adiectae sunt et armenta cum pecoribus ac frumento data, ut coli serique attributus iis ager posset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 21:2)
iamque aderunt, thalamisque tuis Threissa propinquat non forma, non arte colus, non laude pudoris
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 158:1)
datque alias sine lege colus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 466:1)
iamque aliis instabat atrox, cum diva supremas rumpit iniqua colus, victorque advenit Iason.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 674:1)
laeva colum molli lana retinebat amictum, dextera tum leviter deducens fila supinis formabat digitis, tum prono in pollice torquens libratum tereti versabat turbine fusum, atque ita decerpens aequabat semper opus dens, laneaque aridulis haerebant morsa labellis quae prius in levi fuerant exstantia filo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 12:3)
cole suburbano qui siccis crevit in agris dulcior:
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION