라틴어 문장 검색

at prooemium aliquando ac narrationem dicet malus homo et argumenta, sic ut nihil sit in iis requirendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 332:1)
prooemio, quale est in iudicialibus, non ubique eget, quia conciliatus est ei quisque, quem consulit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 223:3)
initium tamen quodcunque debet habere aliquam prooemii speciem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 223:4)
in demonstrativis vero prooemia esse maxime libera existimat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 225:2)
sed nunc ad suasoriam, in qua, etiam cum prooemio utemur, breviore tamen et velut quodam capite tantum et initio debebimus esse contenti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 227:1)
ego porro ut prooemio video non utique opus esse suasoriis, quas dixi supra causas, ita cur initio furioso sit exclamandum, non intelligo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 276:1)
neque ego negaverim, saepius subsidere in controversiis impetum dicendi prooemio, narratione, argumentis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 277:2)
prooemium, narratio, probatio, refutatio, peroratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 289:3)
hoc quoque idem aliquatenus novat, quod prooemio non subiungit sed propositionem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 293:3)
neque ideo tamen eos probaverim, qui scribendum quoque prooemium novissime putant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 296:1)
quod prooemii sit officium, quae ratio narrandi, quae probationum fides, seu proposita confirmamus sive contra dicta dissolvimus, quanta vis in perorando, seu reficienda brevi repetitione rerum memoria est iudicis sive adfectus (quod est longe potentissimum) commovendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 7:3)
nam sive propterea quod οἴμη cantus est et citharoedi pauca illa, quae, antequam legitimum certamen inchoent, emerendi favoris gratia canunt, prooemium cognominaverunt, oratores quoque ea quae, priusquam causam exordiantur, ad conciliandos sibi iudicum animos praeloquuntur eadem appellatione signarunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 11:1)
certe prooemium est, quod apud iudicem dici, priusquam causam cognoverit, possit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 12:2)
Sed ut praecipua in hoc dicentis auctoritas, si omnis in subeundo negotio suspicio sordium aut odiorum aut afuerit, ita quaedam in his quoque tacita, si nos infirmos, imparatos, impares agentium contra ingeniis dixerimus, qualia sunt pleraque Messalae prooemia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 17:1)
Negat haec esse prooemia Cornelius Celsus, quia sint extra litem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 20:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION