라틴어 문장 검색

Eheu fugaces, Postume, Postume, labuntur anni nec pietas moram rugis et instanti senectae adferet indomitaeque morti, non, si trecenis quotquot eunt dies, amice, places inlacrimabilem Plutona tauris, qui ter amplum Geryonen Tityonque tristi conpescit unda, scilicet omnibus quicumque terrae munere vescimur enaviganda, sive reges sive inopes erimus coloni.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 141)
capaciores adfer huc, puer, Scyphos et Chia vina aut Lesbia vel quod fluentem nauseam coerceat metire nobis Caecubum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 99)
quo magis miror, quomodo Metrodorus in XII signis, per quae sol meat, trecenos et sexagenos invenerit locos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 117:3)
Quia non rigorem potionis suae, quam capaci scypho miscuit, renovat fracta insuper glacie?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 23:4)
intemperantia Iubendi et ille Herculaneus ac fatalis scyphus condidit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 23:2)
Bibit deinde liberalius quam alias capacioribus scyphis et iam gravis ac vinolentus obiurgatoris sui filium procedere ultra limen iubet adlevataque super caput sinistra manu stare.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 89:1)
non placent suetae dapes, non tecta sani moris aut vilis scyphus.
(세네카, 파이드라 3:6)
Melius reuocabimus fugientes trecenos quam sequemur.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 3:8)
latuisset uirtus inter trecenos.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 4:13)
Habent quemadmodum se excusent Graeciae treceni:
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 5:6)
Nunc me delectat, quod fugerunt treceni:
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 8:17)
abscondet - hoc, hoc mensa cludatur scypho
(세네카, Thyestes 936:1)
nec scyphus hic dabitur rutilo cui forte metallo crustatum stringat tortilis ansa latus.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, AD V. C. Ommatium4)
5. Ecce, quotiens tibi libuerit pateris capacioribus hilarare convivium, misi quod inter scyphos et amystidas tuas legas, subveneris verecundiae meae, si in sobrias aures ista non venerint;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem113)
maximum tunc pondus in verbis est, quippe cum illic aut nulla narrentur aut seria, toreumatum peripetasmatumque modo conchyliata profertur supellex, modo byssina, cibi arte, non pretio placent, fercula ni tore, non pondere, scyphorum paterarumque raras oblationes facilius est ut accuset sitis quam recuset ebrietas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION