라틴어 문장 검색

potuisset ista semper efficacius humo atque gente cretus in Ligustide Proculus melodis insonare pulsibus limans faceta quaeque sic poemata, Venetam lacessat ut favore Mantuam Homericaeque par et ipse gloriae, rotas Maronis arte sectans compari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:17)
Sed postea tam voluptate quam superstitione provecta russeum alii Marti, alii album Zephyris consecraverunt, prasinum vero Terrae matri vel verno, venetum Caelo et Mari vel autumno.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 9장 2:14)
gens universa Veneti appellati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 19:2)
ita trifariam re bello bene gesta, de domesticarum rerum eventu nec patribus nec plebi cura decesserat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 338:1)
ita trifariam adortus castra circumvenit et, cum undique instaret, non sustinentes impetum Volscos vallo deturbat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 245:1)
trifariam Romani muniebant, alius exercitus proelio intentus stabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 302:1)
ei in utrumque mare vergentes incoluere urbibus duodenis terras, prius cis Appenninum ad inferum mare, postea trans Appenninum totidem, quot capita originis erant, coloniis missis, quae trans Padum omnia loca, excepto Venetorum angulo qui sinum circumcolunt maris, usque ad Alpes tenuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 378:1)
exercitum conscriptum armatumque trifariam divisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 19:1)
imbres continui campis omnibus inundatis cum interclusissent trifariam exercitum a mutuo inter se auxilio, duo praesidia, quae sine rege erant, improviso hostium adventu opprimuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 344:1)
circumvectus inde Brundisii promunturium medioque sinu Hadriatico ventis latus, cum laeva importuosa Italiae litora, dextra Illyrii Liburnique et Histri, gentes ferae et magna ex parte latrociniis maritimis infames, terrerent, penitus ad litora Venetorum pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 15:1)
et in terra prosperum aeque in palatos praedatores proelium fuerat refugientibusque ad stationem Graecis Veneti obsistunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 21:2)
tres duces discordantes, prope ut defecerint alii ab aliis, trifariam exercitum in diversissimas regiones distraxere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 598:3)
ibi partem dimidiam exercitus, divisam trifariam, et omnes equites discurrere ad depopulandos simul Pellenensem Sicyoniumque agros et Phliasium iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 173:1)
postero, sacrificio facto, cum primis hostiis litasset, trifariam exercitum divisum ducere ad hostem pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 251:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION