라틴어 문장 검색

Et intravit Ptolemaeus Antiochiam et imposuit duo diademata capiti suo, Aegypti et Asiae.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장13)
Post haec autem reversus est Tryphon, et Antiochus cum eo puer adulescentior; et regnavit et imposuit sibi diadema.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장54)
Et quaesivit Tryphon regnare Asiae et imponere sibi diadema et extendere manum in Antiochum regem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장39)
et regnavit loco eius et imposuit sibi diadema Asiae et fecit plagam magnam in terra.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장32)
inmane tropaeum rettulimus, nostrum iam sensit Honorius arcum.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:71)
cingula Cymothoë, rarum Galatea monile et gravibus Psamathe bacis diadema ferebat intextum, Rubro quas legerat ipsa profundo.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:109)
accipe fortunam generis, diadema resume, quod tribuas natis, et in haec penetralia rursus, unde parens progressa, redi.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:162)
nunc etiam paribus secum certare tropaeis hortator me cogit avus.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:244)
anne ego terrigenas potius mirabor in ipsis procubuisse satis, vitae quibus attulit idem principium finemque dies, quam caesa Getarum agmina, quos tantis aluit Bellona tropaeis totaque sub galeis Mavortia canuit aetas?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:8)
iam protinus aetas adveniens geminae gentis permisceat ossa et duplices signet titulos commune tropaeum:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:256)
hinc senior pater, hinc iuvenum diademata fratrum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae28)
Haud indigna coli nec nuper cognita Marti Ulpia progenies et quae diademata mundo sparsit Hibera domus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:7)
haec tamen innumeris per se quaesita tropaeis, non generis dono, non ambitione potitus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:20)
saepe tuas etiam iam tum gaudente marito velavit regina comas festinaque voti praesumptum diadema dedit, tum lenibus ulnis sustulit et magno porrexit ad oscula patri.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:92)
ille leves Mauros nec falso nomine Pictos edomuit Scottumque vago mucrone secutus fregit Hyperboreas remis audacibus undas et geminis fulgens utroque sub axe tropaeis Tethyos alternae refluas calcavit harenas.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION