라틴어 문장 검색

Plautus autem in Truculento coniugem esse Nerienem Martis dicit, atque id sub persona militis, in hoc versu:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 12:1)
15. Rex ad nomen huius viri praenobilis visus est obstupescere, ac si de prodigio aliquo miro ac formidabili nuncium accepisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 15:1)
Quod si quis ab officinis ad bibliothecas se converterit, et immensam, quam videmus, librorum varietatem in admiratione habuerit, is, examinatis et diligentius introspectis ipsorum librorum materiis et contentis, obstupescet certe in contrarium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 197:1)
Dixit Esther: " Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman ". Quod ille audiens ilico obstupuit coram rege ac regina.
(불가타 성경, 에스테르기, 7장6)
" Aspicite in gentibus et videte, admiramini et obstupescite, quia opus facio in diebus vestris, quod nemo credet, cum narrabitur.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장5)
Et venit Athenobius amicus regis in Ierusalem et vidit gloriam Simonis et claritatem in auro et argento et apparatum copiosum et obstupuit et rettulit ei verba regis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장32)
At ego, cuius acies lacrimis mersa caligaret nec dinoscere possem quaenam haec esset mulier tam imperiosae auctoritatis, obstupui uisuque in terram defixo quidnam deinceps esset actura exspectare tacitus coepi.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 2:7)
obstipuere truces omen Corybantes et uno fixa metu tacitas presserunt orgia buxos.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:172)
obstupuit visu suspensaque gaudia vocem oppressam tenuere diu;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:115)
Obstupuit;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:107)
truculentos ingerit ursis praedonesque lupis;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:285)
sic Hercule quondam sustentante polum melius librata pependit machina nec dubiis titubavit Signifer astris perpetuaque senex subductus mole parumper obstupuit proprii spectator ponderis Atlas.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:75)
illi quoties oculos ad multitudinem rettulerant, vocibus truculentis strepere, rursum viso Caesare trepidare;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 25장4)
vacuamque rursus Armeniam Radamistus invasit, truculentior quam antea, tamquam adversus defectores et in tempore rebellaturos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 50장4)
Batavorum cohortes, ne quid truculentius auderent, in Germaniam remissae, principium interno simul externoque bello parantibus fatis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 69장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION