라틴어 문장 검색

ius est in armis, opprimit leges timor, ante ora vidi nostra truculenta manu gnatos paterni cadere regni vindices ipsumque, Cadini nobilis stirpem ultimam, occidere, vidi regium capitis decus cum capite raptum, quis satis Thebas fleat?
(세네카, Hercules Furens 3:24)
pro nimis mens credula, pro Nesse fallax atque semiferi doli!
(세네카, Hercules Oetaeus 14:45)
cruore tincta est palla semiferi, pater, Nessusque nunc has exigit poenas sibi.
(세네카, Hercules Oetaeus 22:7)
ardent minaces igne truculento genae oculique vix se sedibus retinent suis;
(세네카, 오이디푸스 12:29)
truculentus et silvester ac vitae inscius tristem iuventam Venere deserta coles?
(세네카, 파이드라 6:19)
ubi sedit alta rupe semifero dolos Sphinx ore nectens.
(세네카, Phoenissae 121:1)
nec potens mentis truculentus Atreus
(세네카, Thyestes 560:1)
obsequium gens una negat, quae nuper ab Histro rettulit indomitum solito truculentior agmen quod dominis per bella caret, populoque superbo Tuldila plectendas in proelia suggerit iras.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 200)
"huius tum famulum quidam truculentior horum, mox feriende, feris;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 102)
sed premit adiecto radiantis pondere conchae semiferi Galatea latus, quod pollice fixo vellit, et occulto spondet conubia tactu;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 11)
ad quorum consilia Phalaris cruentior Mida cupidior, Ancus iactantior Tarquinius superbior, Tiberius callidior Gaius periculosior, Claudius socordior Nero impurior, Galba avarior Otho audacior, Vitellius sumptuosior Domitianus truculentior redderetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 6:4)
natus ad Euphraten, pro Christo ergastula passus et quinquennali vincula laxa fame, elapsus regi truculento Susidis orae occiduum properas solus ad usque solum, sed confessorem virtutum signa sequuntur spiritibusque malis fers, fugitive, fugam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 2:5)
hostis est omni hoste truculentior.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 14:1)
"tu semiferi Chironis alumnus, tu caeli pelagique nepos, te Dorica classis, te tua suspensis exspectat Graecia signis, ipsaque iam dubiis nutant tibi Pergama muris, heia, abrumpe moras:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:85)
natos genuisse necesse est, elegisse iuvat, tenero sic blandus Achilli semifer Haemonium vincebat Pelea Chiron, nec senior Peleus natum comitatus in arma Troica, sed claro Phoenix haerebat alumno.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus37)

SEARCH

MENU NAVIGATION