라틴어 문장 검색

abrogati inde legem ferente Domitiano consulatus quos Vitellius dederat, funusque censorium Flavio Sabino ductum, magna documenta instabilis fortunae summaque et ima miscentis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 47장3)
naves nec habebat rex et, si admovisset, pendentes et instabiles missilibus arceri poterant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 11:4)
Illa vero miserabilis erat facies, cum ii, quos instabilis gradus fefellerat, ex praecipiti devolverentur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 16:3)
Et iam eo perventum erat, unde sine pernicie nisi victores redire non possent, ingentia saxa in subeuntes provolventibus barbaris, quis perculsi instabili et lubrico gradu praecipites recidebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 11장 16:1)
Quippe instabiles rates nec dirigi ad ripam nec tuto adplicari posse credebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 13장 15:1)
Igitur in hanc Dei manifestissimam voluntatem quicunque temere presumendo tumescunt, si gladius Eius qui dicit "Mea est ultio" de celo non cecidit, ex nunc severi iudicis adventante iudicio pallore notentur.
(단테 알리기에리, Epistolae 37:3)
"instabile ac dirimi coeptum et iam paene solutum coniugium in multis domibus servavit adulter."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX37)
Namque post chaos, ubi primum coepit confusa deformitas in rerum formas et in elementa enitescere, terraque adhuc humida substantia in molli atque instabili sede nutaret, convalescente paulatim aetherio calore atque inde seminibus in eam igneis defluentibus haec sidera edita esse creduntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 53:2)
nec ultra Instabiles Turonas circumsita castra coercent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:25)
An vanae tumuere minae, quod fama furoris Expulit armatam patriis e sedibus Urbem?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:29)
Et Tyros instabilis, pretiosaque murice Sidon.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:24)
Quodque caput spargens undis, velut occupet imbrem, Instabili gressu metitur litora cornix.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:58)
puppimque ferentes In ventum tumuere sinus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:29)
frustraque rudentibus ausis Vela negare Noto, spatium vicere carinae, Atque ultra proram tumuit sinus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:4)
Tum quoque Romanum solito violentius agmen Adgreditur, nullusque potest consistere miles, Instabilis, raptis etiam, quas calcat, arenis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:33)

SEARCH

MENU NAVIGATION