라틴어 문장 검색

Sive nominis, quod gentes, quae sub regibus vivunt, reges inter deos colunt, sive propria ipsius veneratio sive fiducia tanta vi exercentis imperium conterruit eos:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 3장 3:1)
Cesserat ex contione Arrhidaeus principum auctoritate conterritus, et abeunte illo conticuerat magis quam elanguerat militaris favor:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 7장 15:1)
ceterum non debere tumultuari eos:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 8장 7:3)
hic subito ante oculos nondum speratus Iason emicuit viditque prior conterrita virgo,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 418:1)
redditur, ac rursus conterret Iasona virgo:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 543:1)
in freta nec parvi meminit conterrita nati, quem tenet;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 24:1)
tympana tenta tonant palmis et cymbala circum concava, raucisonoque minantur cornua cantu, et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis, telaque praeportant, violenti signa furoris, ingratos animos atque impia pectora volgi conterrere metu quae possint numine divae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:13)
Fiunt enim tremuli graves pallidi, et saltu tumultuantis spiritus artus suos et membra quatiuntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 9:2)
tunc pecudum faciles humana ad murmura linguae, Monstrosique hominum partus numeroque modoque Membrorum, matremque suus conterruit infans:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:22)
Tandem conterrita virgo Confugit ad tripodas, vastisque abducta cavernis Haesit, et insueto concepit pectore numen, Quod non exhaustae per tot iam saecula rupis Spiritus ingessit vati:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:40)
224 Interim redux ex Hispania Caesar, deprehendit milites ad pacem inclinantes, bellumque pertaesos, et tumultuantes idcirco.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권15)
Vana specie conterrite leti, Ne dubita, miles, tutos haurire liquores:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:70)
clamat Zeno et tota illa porticus tumultuatur, hominem natum ad nihil aliud esse quam honestatem, ipsam suo splendore ad se animos ducere nullo prorsus commodo extrinsecus posito et quasi lenocinante mercede, voluptatemque illam Epicuri solis inter se pecoribus esse commune, in quorum societatem et hominem et sapientem trudere nefas esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER SECUNDUS19)
Fortis vero animi et constantis est non perturbari in rebus asperis nec tumultuantem de gradu deici, ut dicitur, sed praesenti animo uti et consilio nec a ratione discedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 104:3)
M. vero Scaurus, quem non longe ruri apud se esse audio, vir regendae rei publicae scientissimus, si audierit hanc auctoritatem gravitatis et consili sui vindicari a te, Crasse, quod eam oratoris propriam esse dicas, iam, credo, huc veniat et hanc loquacitatem nostram vultu ipso aspectuque conterreat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 214:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION