라틴어 문장 검색

Et mensus est portam a tecto cubiculi usque ad tectum eius a contra, latitudinem viginti et quinque cubitorum, ostium contra ostium, (
그가 또 대문을 재니, 문과 문을 마주한 이쪽 대문 방 지붕에서 저쪽 대문 방 지붕까지 너비가 스물다섯 암마였다. (불가타 성경, 에제키엘서, 40장13)
Testis erit tumulus iste et lapis quod ego non transibo tumulum hunc pergens ad te, neque tu transibis tumulum hunc et lapidem hunc ad malum.
내가 이 돌무더기를 넘어 자네 쪽으로 건너가지 않고, 자네가 나쁜 뜻을 품고 이 돌무더기와 이 기념 기둥을 넘어오지 않는다는 것에 대해서 이 돌무더기가 증인이고 이 기념 기둥이 증인일세. (불가타 성경, 창세기, 31장52)
Dixitque Laban: " Tumulus iste testis erit inter me et te hodie "; et idcirco appellatum est nomen eius Galed (id est Tumulus testis)
그런 다음 라반이 말하였다. “오늘 이 돌무더기가 나와 자네 사이의 증인일세.” 그리하여 그 이름을 갈엣이라 하였다. (불가타 성경, 창세기, 31장48)
Hic alternis non solum morti mortem exaggerabant, sed tumulos tumulis exaequabant.
(카이사르, 히스파니아 전기 5:11)
quae paulo ante haec nostra moderna tempora apud eius sacrosanctum tumulum ieiuniis et orationibus vacans multa transegit annorum curricula.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 17:4)
Tectum autem et exteriora cuncta palatii erant argentea, interiora vero aurea quidem omnia et pretiosis ornata lapidibus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:3)
Cum peteret, tectisque ingens succederet hospes Dum pugnas, Gulielme, tuas, camposque cruentos Accipit, in venis ebullit vividus humor, Corda micant crebro, et mentem ferit aemulus ardor.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 10:1)
Quam mitra effigiem distinxit pictor, honesto Surgentem e tumulo, alatoque satellite fultam?
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 9:3)
Haud ita prosiliens Eleo carcere pernix Auriga invehitur, cum raptus ab axe citato Currentesque domos videt, et fugentia tecta.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 6:3)
Tunc qui in agro sunt, fugient ad montes et qui supra tectum, non descendet in domum suam, ut tollat aliquid de ea.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:5)
Tempus erat Phoebi quo mortua gramina virtus Suscitat, et tumulis surgere cuncta jubet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:14)
Turci vero, videntes se parum proficere in caede inclusorum, undique cinxerunt praesidium, quod erat sine tecto, sagittas in altum intorquentes, ut ab aethere revertentes in verticem et in corpora inclusorum corruentes, misellos exstinguerent caeterique hoc viso in deditionem cogerentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 44:8)
» Ad haec verba et monita tam praeclari pontificis facta scutorum testudine, tectis galea capitibus, et indutis lorica pectoribus, fortiter pontem penetrant, hostes a ponte retrudentes in fugam convertunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 70:5)
Dux vero Godefridus, cujus manus bello doctissima erat, plurima capita, licet galea tecta, ibidem amputasse, [0477D] refertur ore illorum qui praesentes oculis perspexerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 130:6)
Dolentes et turbati principes de interitu fratris et commilitonis viri clarissimi, atque reluctatione inclusorum Sarracenorum, disposuerunt montes sub fundamento murorum castri arte sua cavare, ut sic fundamento cum moenibus et muris corruente, gentiles, qui in his vel arce consisterent, simul obruti lapidum tectorumque ruina perirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 62:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION