라틴어 문장 검색

Adspice, demissis ut eat miserabilis alis Pectoraque infesta tundat aperta manu!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 95)
iamque iterum tundens mollissima pectora palmis 'Perfidus ille abiit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:370)
ibunt semimares et inania tympana tundent, aeraque tinnitus aere repulsa dabunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권118)
"pars clipeos rudibus, galeas pars tundit inanes:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권133)
Ipse secuturo similis stetit arduus arce qua que via est vobis, erit et mihi dixit eadem, seque iacit vecors e summae culmine turris et cadit in vultus, discussisque ossibus oris tundit humum moriens scelerato sanguine tinctam."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 29:12)
Inmemores decoris liventia pectora tundunt, dumque manet corpus, corpus refoventque foventque, oscula dant ipsi, posito dant oscula lecto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 52:6)
cultus quoque, quantus in illis esse potest membris, ut sit coma pectine levis, ut modo rore maris, modo se violave rosave inplicet, interdum candentia lilia gestet, bisque die lapsis Pagasaeae vertice silvae fontibus ora lavet, bis flumine corpora tingat, nec nisi quae deceant electarumque ferarum aut umero aut lateri praetendat vellera laevo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 42:3)
"tundatur,"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.137)
in manibus dominae sceptrum non arte politum sed ligno vivum viridi est, quod stirpe recisum,1 quamvis nullus alat terreni caespitis umor, fronde tamen viret incolumi, tum sanguine tinctis intertexta rosis candentia lilia miscet nescia marcenti florem submittere collo, huius forma fuit sceptri gestamen Aaron floriferum, sicco quod germina cortice trudens explicuit tenerum spe pubescente decorem inque novos subito tumuit virga arida fetus.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1251)
Caeteros ruerem, agerem, raperem, tunderem, et prosternerem.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 230)
Tundendo atque odio denique effecit senex:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 1, scene 273)
Interea ad templum non aequae Palladis ibant crinibus Iliades passis peplumque ferebant, suppliciter tristes et tunsae pectora palmis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 29:6)
haud secus adsiduis hinc atque hinc vocibus heros tunditur, et magno persentit pectore curas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 18:7)
Est procul in pelago saxum spumantia contra litora, quod tumidis submersum tunditur olim fluctibus, hiberni condunt ubi sidera cori;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 7:1)
Sternitur infelix Acron et calcibus atram tundit humum expirans infractaque tela cruentat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 29:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION