라틴어 문장 검색

Praescribit nobis quodam modo prudentia tua de persona episcopali et dicis patriam tuam non levi populi sui errato prolapsam.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 7:1)
Existunt exempla, ipsa sede apostolica iudicante vel aliorum iudicata firmante quosdam pro culpis quibusdam nec episcopali spoliatos honore nec relictos omnimodis inpunitos.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 8:1)
Multa erant quae vobis mittere cupiebam, quibus lectis totam ipsam causam quae conciliis episcopalibus acta est adversus eosdem Pelagianos haereticos, diligentius et plenius nosse possetis, sed festinaverunt fratres qui ex numero vestro ad nos venerant, per quos vobis non rescripsimus ista, sed scripsimus.
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 5:1)
Conveniebat autem facile constabatque, ex moribus populi Romani primum iuxta parentes locum tenere pupillos debere,fidei tutelaeque nostrae creditos;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 3:1)
In officiis apud maiores ita observatum est, primum tutelae, deinde hospiti, deinde clienti, tum cognato, postea adfini.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 6:3)
Aequa causa feminae viris potiores habitae pupillarisque tutela muliebri praelata.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 6:4)
decipi vero eos, qui credidissent loci sanctitati et honorati per universum mundum templi venerationi inviolabili tutelae, omnino impossibile esse.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장12)
Et hi quidem invocabant omnipotentem Dominum, ut credita salva his, qui crediderant, conservaret cum omni tutela.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장22)
adfuit ipsa suis ales Victoria templis Romanae tutela togae:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:256)
Sed quoniam quae sequenda sunt in emendis domandisque bubus tradidimus, tutelam eorum praecipiemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 15:3)
Huius animalis tam exiguae tutelae plurima et necessaria opera supra portionem respondent, cum et facilem terram qualis in Baetica totaque Libye sit levibus aratris proscindat, et non minima pondera vehiculo trahat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 1장 2:5)
Sed, ut proposui, iam de tutela generis universi praecipiam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 15:4)
De tutela satis dictum est:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 4장 6:6)
Sed id genus minore tutela pascitur longinquis regionibus, ubi liber egressus avibus permittitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 1:4)
Sed de tutela nantium volucrum satis dictum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 7:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION