라틴어 문장 검색

adest etiam tutor auctor mulieris, uir grauissimus et sanctissimus, omni cum honore mihi nominandus, Cassius Longinus.
(아풀레이우스, 변명 99:11)
"liberis tuis tutores iuridici provincialis decreto dati;"
(아풀레이우스, 변신, 1권 6:10)
"sed cognatae meae, cum qua etiam foedus antiquum amicitiae colo, bonae praeterea feminae, malam gratiam subire nequeo."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:17)
In qua conquestione sic actum ut pro negotii atque periculi magnitudine tutor et gubernator noster animos facultatemque praebebat.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 7:6)
Sed alii quidam divinationem esse appellatam putant quoniam, cum accusator et reus duae res quasi cognatae coniunctaeque sint neque utra sine altera constare possit, in hoc tamen genere causae reus quidem iam est, sed accusator nondum est, et idcirco quod adhuc usque deest et latet divinatione supplendum est, quisnam sit accusator futurus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, IV 7:2)
nunc credo inter suas Aequalis et cognatas sermonem serit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 12:11)
Quin potius imus et cognatos adfinesque nostros oramus ut assint eras tempori ad metendum?'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 12:2)
Cognati et adfines opera, quam dare rogati sunt supersederunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 14:2)
postea esse cognatos adfinesque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 3:4)
Huius moris observationisque multa sunt testimonia atque documenta in antiquitatibus perscripta, ex quibus unum hoc interim de clientibus cognatisque, quod prae manibus est, ponemus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 4:1)
Adversus cognatos pro cliente testatur, testimonium adversus clientem nemo dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 5:4)
Etiam adversus quem adfuissent, eius filiis tutores relicti, in eadem causa pupillo aderant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 6:5)
quoniam et cum feminis nulla comitiorum communio est et tutoribus in pupillos tantam esse auctoritatem potestatemque fas non est, ut caput liberum fidei suae commissum alienae dicioni subiciant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 11:2)
Parentes, cognati adfinesque captivorum amplexi eos postliminio in patriam redisse dicebant statumque eorum integrum incolumemque esse, ac ne ad hostes redire vellent orabant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVIII 9:1)
Qui de victu atque cultu populi Romani scripserunt mulieres Romae atque in Latio aetatem abstemias egisse, hoc est vino semper, quod temetum prisca lingua appellabatur, abstinuisse dicunt, institutumque ut cognatis osculum ferrent deprehendendi causa, ut odor indicium faceret, si bibissent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIII 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION