라틴어 문장 검색

Lubrica Corycio quamvis sint pulpita nimbo Et rapiant celeres vela negata Noti, Securos pueri neglecta perambulat artus, Et nocet artifici ventus et unda nihil.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXXVIII3)
est alter cometes in tympani modum, qui nec valde lucet, et electri colorem habet, quem disceum vocant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 27240)
ideo ait 'veteres ludi'. proscaenia autem sunt pulpita ante scaenam, in quibus ludicra exercentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3812)
proscaenium procul dubio pulpitum dicit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3814)
tympana p. tecta vehiculorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4444)
rotas ex solidis tabulis factas tympana appellavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4446)
Ex hisce enim facile derivantur vires Machinarum, quae ex Rotis, Tympanis, Trochleis, Vectibus, radijs volubilibus, nervis tensis & ponderibus directe vel oblique ascendentibus, caeterisq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 19:8)
Confirmatur id ex tremoribus quos excitant in corporibus objectis, si modò vehementes sint & graves, quales sunt soni Tympanorum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 56:7)
Is cum labore et plagis esset mortuus, Detracta pelle sibi fecerunt tympana.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Asinus et Galli.3)
Homo meus se in pulpito Totum prosternit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Princeps tibicen.19)
Plausus tantum ac potius sola cymbala et tympana illis canticis desunt:
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 13:1)
Inde ista ludibria scaena et pulpito digna.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 25 5:1)
tunc neque marmoreo pendebant vela theatro, nec fuerant liquido pulpita rubra croco;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:66)
sonuerunt cymbala toto litore, et adtonita tympana pulsa manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:373)
ibunt semimares et inania tympana tundent, aeraque tinnitus aere repulsa dabunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권118)

SEARCH

MENU NAVIGATION